De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  2. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  3. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  4. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  5. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  6. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  7. ni mirum quia multa modis communia multis
  8. multarum rerum in rebus primordia mixta
  9. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  10. atque eadem magni refert primordia saepe
  11. cum quibus et quali positura contineantur
  12. et quos inter se dent motus accipiantque;
  13. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  14. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  15. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  16. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  17. multa elementa vides multis communia verbis,
  18. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  19. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  20. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  21. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  22. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  23. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  24. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  25. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  26. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  27. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  28. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  29. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  30. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  31. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  32. ex aurique putat micis consistere posse
  33. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  34. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  35. cetera consimili fingit ratione putatque.
  36. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  37. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  38. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  39. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  40. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  41. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  42. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  43. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  44. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  45. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  46. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  47. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  48. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  49. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  50. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  51. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  52. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  53. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  54. * * *
  55. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  56. esse et habere in se nervorum corpora parva
  57. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  58. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  59. ex alienigenis rebus constare putetur,
  60. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  61. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  62. si sunt in terris, terram constare necessest
  63. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  64. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  65. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  66. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  67. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  68. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  69. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  70. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  71. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  72. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  73. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  74. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  75. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  76. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  77. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  78. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  79. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  80. et latices dulcis guttas similique sapore
  81. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  82. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  83. herbarum genera et fruges frondesque videri
  84. dispertita inter terram latitare minute,
  85. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  86. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  87. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  88. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  89. verum semina multimodis inmixta latere
  90. multarum rerum in rebus communia debent.
  91. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  92. arboribus vicina cacumina summa terantur
  93. inter se validis facere id cogentibus austris,
  94. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  95. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  96. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  97. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  98. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  99. non possent ullum tempus celarier ignes,
  100. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  101. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  102. permagni referre eadem primordia saepe
  103. cum quibus et quali positura contineantur
  104. et quos inter se dent motus accipiantque,
  105. atque eadem paulo inter se mutata creare
  106. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  107. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  108. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  109. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  110. si fieri non posse putas, quin materiai
  111. corpora consimili natura praedita fingas,
  112. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  113. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  114. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  115. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  116. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  117. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  118. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  119. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  120. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  121. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  122. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  123. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  124. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  125. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  126. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  127. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  128. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  129. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  130. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  131. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  132. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  133. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  134. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  135. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  136. sed potius tali facto recreata valescat,
  137. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  138. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  139. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  140. carmine Pierio rationem exponere nostram
  141. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  142. si tibi forte animum tali ratione tenere
  143. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  144. naturam rerum, qua constet compta figura.
  145. Sed quoniam docui solidissima materiai
  146. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  147. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  148. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  149. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  150. pervideamus utrum finitum funditus omne
  151. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  152. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  153. finitumst; namque extremum debebat habere.
  154. extremum porro nullius posse videtur
  155. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  156. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  157. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  158. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  159. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  160. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  161. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  162. Praeterea si iam finitum constituatur
  163. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  164. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  165. id validis utrum contortum viribus ire
  166. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  167. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  168. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  169. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  170. cogit ut exempta concedas fine patere.
  171. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  172. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  173. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  174. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  175. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  176. fiet uti nusquam possit consistere finis
  177. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  178. Praeterea spatium summai totius omne
  179. undique si inclusum certis consisteret oris
  180. finitumque foret, iam copia materiai
  181. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  182. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  183. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  184. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  185. ex infinito iam tempore subsidendo.
  186. at nunc ni mirum requies data principiorum
  187. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  188. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  189. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  190. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  191. ex infinito cita corpora materiai.
  192. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  193. aer dissaepit collis atque aera montes,
  194. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  195. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  196. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  197. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  198. perpetuo possint aevi labentia tractu
  199. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;