De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  2. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  3. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  4. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  5. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  6. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  7. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  8. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  9. ni mirum quia multa modis communia multis
  10. multarum rerum in rebus primordia mixta
  11. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  12. atque eadem magni refert primordia saepe
  13. cum quibus et quali positura contineantur
  14. et quos inter se dent motus accipiantque;
  15. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  16. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  17. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  18. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  19. multa elementa vides multis communia verbis,
  20. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  21. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  22. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  23. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  24. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  25. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  26. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  27. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  28. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  29. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  30. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  31. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  32. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  33. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  34. ex aurique putat micis consistere posse
  35. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  36. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  37. cetera consimili fingit ratione putatque.
  38. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  39. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  40. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  41. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  42. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  43. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  44. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  45. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  46. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  47. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  48. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  49. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  50. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  51. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  52. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  53. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  54. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  55. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  56. * * *
  57. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  58. esse et habere in se nervorum corpora parva
  59. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  60. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  61. ex alienigenis rebus constare putetur,
  62. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  63. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  64. si sunt in terris, terram constare necessest
  65. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  66. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  67. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  68. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  69. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  70. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  71. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  72. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  73. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  74. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  75. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  76. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  77. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  78. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  79. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  80. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  81. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  82. et latices dulcis guttas similique sapore
  83. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  84. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  85. herbarum genera et fruges frondesque videri
  86. dispertita inter terram latitare minute,
  87. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  88. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  89. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  90. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  91. verum semina multimodis inmixta latere
  92. multarum rerum in rebus communia debent.
  93. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  94. arboribus vicina cacumina summa terantur
  95. inter se validis facere id cogentibus austris,
  96. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  97. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  98. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  99. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  100. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  101. non possent ullum tempus celarier ignes,
  102. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  103. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  104. permagni referre eadem primordia saepe
  105. cum quibus et quali positura contineantur
  106. et quos inter se dent motus accipiantque,
  107. atque eadem paulo inter se mutata creare
  108. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  109. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  110. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  111. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  112. si fieri non posse putas, quin materiai
  113. corpora consimili natura praedita fingas,
  114. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  115. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent