De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  2. aeris e terra res omnis crescere alique;
  3. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  4. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  5. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  6. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  7. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  8. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  9. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  10. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  11. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  12. ni mirum quia multa modis communia multis
  13. multarum rerum in rebus primordia mixta
  14. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  15. atque eadem magni refert primordia saepe
  16. cum quibus et quali positura contineantur
  17. et quos inter se dent motus accipiantque;
  18. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  19. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  20. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  21. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  22. multa elementa vides multis communia verbis,
  23. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  24. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  25. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  26. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  27. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  28. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  29. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  30. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  31. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  32. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  33. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  34. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  35. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  36. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  37. ex aurique putat micis consistere posse
  38. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  39. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  40. cetera consimili fingit ratione putatque.
  41. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  42. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  43. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  44. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  45. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  46. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  47. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  48. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  49. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  50. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  51. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  52. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  53. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  54. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  55. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  56. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  57. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  58. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  59. * * *
  60. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  61. esse et habere in se nervorum corpora parva
  62. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  63. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  64. ex alienigenis rebus constare putetur,
  65. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  66. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  67. si sunt in terris, terram constare necessest
  68. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  69. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  70. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  71. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  72. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  73. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  74. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  75. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  76. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  77. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  78. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  79. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  80. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  81. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  82. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  83. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  84. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  85. et latices dulcis guttas similique sapore
  86. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  87. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  88. herbarum genera et fruges frondesque videri
  89. dispertita inter terram latitare minute,
  90. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  91. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  92. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  93. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  94. verum semina multimodis inmixta latere
  95. multarum rerum in rebus communia debent.
  96. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  97. arboribus vicina cacumina summa terantur
  98. inter se validis facere id cogentibus austris,
  99. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  100. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  101. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  102. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  103. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  104. non possent ullum tempus celarier ignes,
  105. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  106. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  107. permagni referre eadem primordia saepe
  108. cum quibus et quali positura contineantur
  109. et quos inter se dent motus accipiantque,
  110. atque eadem paulo inter se mutata creare
  111. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  112. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  113. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  114. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  115. si fieri non posse putas, quin materiai
  116. corpora consimili natura praedita fingas,
  117. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  118. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  119. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  120. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  121. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  122. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  123. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  124. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  125. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  126. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  127. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  128. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  129. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  130. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  131. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  132. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  133. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  134. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  135. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  136. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  137. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  138. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  139. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  140. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  141. sed potius tali facto recreata valescat,
  142. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  143. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  144. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  145. carmine Pierio rationem exponere nostram
  146. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  147. si tibi forte animum tali ratione tenere
  148. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  149. naturam rerum, qua constet compta figura.
  150. Sed quoniam docui solidissima materiai
  151. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  152. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  153. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  154. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  155. pervideamus utrum finitum funditus omne
  156. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  157. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  158. finitumst; namque extremum debebat habere.
  159. extremum porro nullius posse videtur
  160. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  161. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  162. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  163. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  164. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  165. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  166. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  167. Praeterea si iam finitum constituatur
  168. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  169. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  170. id validis utrum contortum viribus ire
  171. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  172. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  173. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  174. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  175. cogit ut exempta concedas fine patere.
  176. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  177. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  178. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  179. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris