De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  2. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  3. aeris e terra res omnis crescere alique;
  4. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  5. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  6. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  7. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  8. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  9. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  10. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  11. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  12. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  13. ni mirum quia multa modis communia multis
  14. multarum rerum in rebus primordia mixta
  15. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  16. atque eadem magni refert primordia saepe