De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  2. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  3. quin potius tali natura praedita quaedam
  4. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  5. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  6. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  7. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  8. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  9. aeris e terra res omnis crescere alique;
  10. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  11. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  12. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  13. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  14. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  15. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  16. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  17. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  18. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  19. ni mirum quia multa modis communia multis
  20. multarum rerum in rebus primordia mixta
  21. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  22. atque eadem magni refert primordia saepe
  23. cum quibus et quali positura contineantur
  24. et quos inter se dent motus accipiantque;
  25. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  26. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  27. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  28. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  29. multa elementa vides multis communia verbis,
  30. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  31. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  32. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  33. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  34. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  35. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  36. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  37. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  38. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  39. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  40. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  41. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  42. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  43. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  44. ex aurique putat micis consistere posse
  45. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  46. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  47. cetera consimili fingit ratione putatque.
  48. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  49. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  50. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  51. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  52. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  53. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  54. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  55. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  56. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  57. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  58. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  59. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  60. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  61. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  62. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  63. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  64. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  65. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  66. * * *
  67. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  68. esse et habere in se nervorum corpora parva
  69. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  70. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  71. ex alienigenis rebus constare putetur,
  72. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  73. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  74. si sunt in terris, terram constare necessest
  75. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  76. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  77. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  78. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  79. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  80. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  81. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  82. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  83. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  84. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  85. et magis in promptu primaque in fronte locata.