De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. immutabile enim quiddam superare necessest,
  2. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  3. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  4. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  5. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  6. in commutatum veniunt, constare necessest
  7. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  8. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  9. quin potius tali natura praedita quaedam
  10. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  11. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  12. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  13. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  14. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  15. aeris e terra res omnis crescere alique;
  16. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  17. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  18. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  19. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  20. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  21. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  22. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  23. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  24. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  25. ni mirum quia multa modis communia multis
  26. multarum rerum in rebus primordia mixta
  27. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  28. atque eadem magni refert primordia saepe
  29. cum quibus et quali positura contineantur
  30. et quos inter se dent motus accipiantque;
  31. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  32. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  33. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  34. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  35. multa elementa vides multis communia verbis,
  36. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  37. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  38. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  39. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  40. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  41. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  42. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  43. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  44. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  45. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  46. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  47. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  48. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  49. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  50. ex aurique putat micis consistere posse
  51. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  52. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  53. cetera consimili fingit ratione putatque.
  54. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  55. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  56. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  57. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  58. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  59. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  60. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  61. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  62. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  63. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  64. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  65. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  66. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  67. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  68. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  69. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  70. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  71. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  72. * * *
  73. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  74. esse et habere in se nervorum corpora parva
  75. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  76. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  77. ex alienigenis rebus constare putetur,
  78. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  79. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  80. si sunt in terris, terram constare necessest
  81. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  82. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  83. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  84. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  85. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  86. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  87. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  88. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  89. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  90. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  91. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  92. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  93. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  94. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  95. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  96. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  97. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  98. et latices dulcis guttas similique sapore
  99. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  100. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  101. herbarum genera et fruges frondesque videri
  102. dispertita inter terram latitare minute,
  103. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  104. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  105. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  106. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  107. verum semina multimodis inmixta latere
  108. multarum rerum in rebus communia debent.
  109. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  110. arboribus vicina cacumina summa terantur
  111. inter se validis facere id cogentibus austris,
  112. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  113. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  114. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  115. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  116. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  117. non possent ullum tempus celarier ignes,
  118. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  119. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  120. permagni referre eadem primordia saepe
  121. cum quibus et quali positura contineantur
  122. et quos inter se dent motus accipiantque,
  123. atque eadem paulo inter se mutata creare
  124. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  125. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  126. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  127. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  128. si fieri non posse putas, quin materiai
  129. corpora consimili natura praedita fingas,
  130. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  131. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  132. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  133. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  134. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  135. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  136. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  137. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  138. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  139. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  140. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  141. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  142. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  143. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  144. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  145. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  146. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  147. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  148. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  149. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  150. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  151. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  152. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  153. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  154. sed potius tali facto recreata valescat,
  155. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  156. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  157. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  158. carmine Pierio rationem exponere nostram
  159. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  160. si tibi forte animum tali ratione tenere
  161. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  162. naturam rerum, qua constet compta figura.
  163. Sed quoniam docui solidissima materiai
  164. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  165. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  166. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  167. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  168. pervideamus utrum finitum funditus omne
  169. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  170. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  171. finitumst; namque extremum debebat habere.
  172. extremum porro nullius posse videtur
  173. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  174. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  175. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  176. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  177. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  178. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  179. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  180. Praeterea si iam finitum constituatur
  181. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  182. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  183. id validis utrum contortum viribus ire
  184. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  185. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  186. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  187. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  188. cogit ut exempta concedas fine patere.
  189. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  190. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  191. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  192. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  193. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  194. fiet uti nusquam possit consistere finis
  195. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  196. Praeterea spatium summai totius omne
  197. undique si inclusum certis consisteret oris
  198. finitumque foret, iam copia materiai
  199. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  200. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  201. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  202. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  203. ex infinito iam tempore subsidendo.
  204. at nunc ni mirum requies data principiorum
  205. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  206. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  207. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  208. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  209. ex infinito cita corpora materiai.
  210. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  211. aer dissaepit collis atque aera montes,
  212. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  213. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  214. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  215. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  216. perpetuo possint aevi labentia tractu
  217. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  218. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  219. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  220. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  221. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  222. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  223. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  224. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  225. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  226. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  227. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  228. exiguum possent horai sistere tempus;
  229. nam dispulsa suo de coetu materiai
  230. copia ferretur magnum per inane soluta,
  231. sive adeo potius numquam concreta creasset
  232. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  233. nam certe neque consilio primordia rerum
  234. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  235. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  236. sed quia multa modis multis mutata per omne
  237. ex infinito vexantur percita plagis,
  238. omne genus motus et coetus experiundo
  239. tandem deveniunt in talis disposituras,
  240. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  241. et multos etiam magnos servata per annos
  242. ut semel in motus coniectast convenientis,
  243. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  244. integrent amnes et solis terra vapore
  245. fota novet fetus summissaque gens animantum
  246. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  247. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  248. ex infinito suboriri copia posset,
  249. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  250. nam vel uti privata cibo natura animantum
  251. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  252. dissolui simul ac defecit suppeditare
  253. materies aliqua ratione aversa viai.
  254. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  255. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  256. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  257. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  258. inter dum resilire tamen coguntur et una
  259. principiis rerum spatium tempusque fugai
  260. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  261. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  262. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  263. infinita opus est vis undique materiai.