De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  2. immutabile enim quiddam superare necessest,
  3. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  4. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  5. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  6. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  7. in commutatum veniunt, constare necessest
  8. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  9. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  10. quin potius tali natura praedita quaedam
  11. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  12. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  13. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  14. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  15. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  16. aeris e terra res omnis crescere alique;
  17. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  18. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  19. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  20. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  21. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  22. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  23. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  24. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  25. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  26. ni mirum quia multa modis communia multis
  27. multarum rerum in rebus primordia mixta
  28. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  29. atque eadem magni refert primordia saepe
  30. cum quibus et quali positura contineantur
  31. et quos inter se dent motus accipiantque;
  32. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  33. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  34. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  35. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  36. multa elementa vides multis communia verbis,
  37. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  38. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  39. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  40. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  41. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  42. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  43. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  44. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  45. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  46. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  47. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  48. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  49. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  50. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  51. ex aurique putat micis consistere posse
  52. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  53. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  54. cetera consimili fingit ratione putatque.
  55. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  56. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  57. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  58. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  59. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  60. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  61. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  62. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  63. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  64. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  65. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  66. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  67. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  68. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  69. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  70. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  71. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  72. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  73. * * *
  74. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  75. esse et habere in se nervorum corpora parva
  76. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  77. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  78. ex alienigenis rebus constare putetur,
  79. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  80. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  81. si sunt in terris, terram constare necessest
  82. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  83. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  84. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  85. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  86. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  87. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  88. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  89. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  90. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  91. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  92. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  93. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  94. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  95. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  96. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  97. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  98. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  99. et latices dulcis guttas similique sapore
  100. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  101. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  102. herbarum genera et fruges frondesque videri
  103. dispertita inter terram latitare minute,
  104. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  105. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  106. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  107. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  108. verum semina multimodis inmixta latere
  109. multarum rerum in rebus communia debent.
  110. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  111. arboribus vicina cacumina summa terantur
  112. inter se validis facere id cogentibus austris,
  113. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  114. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  115. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  116. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  117. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  118. non possent ullum tempus celarier ignes,
  119. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  120. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  121. permagni referre eadem primordia saepe
  122. cum quibus et quali positura contineantur
  123. et quos inter se dent motus accipiantque,
  124. atque eadem paulo inter se mutata creare
  125. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  126. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  127. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  128. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  129. si fieri non posse putas, quin materiai
  130. corpora consimili natura praedita fingas,
  131. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  132. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  133. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  134. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  135. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  136. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  137. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  138. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  139. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  140. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  141. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  142. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  143. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  144. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  145. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  146. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  147. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  148. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  149. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  150. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  151. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  152. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  153. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  154. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  155. sed potius tali facto recreata valescat,
  156. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  157. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  158. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  159. carmine Pierio rationem exponere nostram
  160. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  161. si tibi forte animum tali ratione tenere
  162. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  163. naturam rerum, qua constet compta figura.
  164. Sed quoniam docui solidissima materiai
  165. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  166. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  167. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  168. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  169. pervideamus utrum finitum funditus omne
  170. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  171. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  172. finitumst; namque extremum debebat habere.
  173. extremum porro nullius posse videtur
  174. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  175. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  176. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  177. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  178. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  179. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  180. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  181. Praeterea si iam finitum constituatur
  182. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  183. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  184. id validis utrum contortum viribus ire
  185. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  186. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  187. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  188. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  189. cogit ut exempta concedas fine patere.
  190. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  191. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  192. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  193. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  194. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  195. fiet uti nusquam possit consistere finis
  196. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  197. Praeterea spatium summai totius omne