De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec cessare haec inter se mutare, meare
  2. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  3. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  4. immutabile enim quiddam superare necessest,
  5. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  6. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  7. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  8. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  9. in commutatum veniunt, constare necessest
  10. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  11. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  12. quin potius tali natura praedita quaedam
  13. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  14. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  15. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  16. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  17. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  18. aeris e terra res omnis crescere alique;
  19. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  20. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  21. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  22. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  23. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  24. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  25. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  26. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  27. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  28. ni mirum quia multa modis communia multis
  29. multarum rerum in rebus primordia mixta
  30. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  31. atque eadem magni refert primordia saepe
  32. cum quibus et quali positura contineantur
  33. et quos inter se dent motus accipiantque;
  34. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  35. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  36. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  37. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  38. multa elementa vides multis communia verbis,
  39. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  40. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  41. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  42. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  43. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  44. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  45. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  46. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  47. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  48. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  49. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  50. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  51. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  52. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  53. ex aurique putat micis consistere posse
  54. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  55. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  56. cetera consimili fingit ratione putatque.
  57. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  58. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  59. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  60. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  61. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  62. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  63. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  64. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  65. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  66. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  67. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  68. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  69. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  70. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  71. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  72. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  73. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  74. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  75. * * *
  76. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  77. esse et habere in se nervorum corpora parva
  78. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  79. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  80. ex alienigenis rebus constare putetur,
  81. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  82. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  83. si sunt in terris, terram constare necessest
  84. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  85. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  86. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  87. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  88. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  89. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  90. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  91. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  92. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  93. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  94. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  95. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  96. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  97. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  98. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  99. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  100. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  101. et latices dulcis guttas similique sapore
  102. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  103. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  104. herbarum genera et fruges frondesque videri
  105. dispertita inter terram latitare minute,
  106. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  107. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  108. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  109. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  110. verum semina multimodis inmixta latere
  111. multarum rerum in rebus communia debent.
  112. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  113. arboribus vicina cacumina summa terantur
  114. inter se validis facere id cogentibus austris,
  115. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  116. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  117. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  118. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  119. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  120. non possent ullum tempus celarier ignes,
  121. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  122. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  123. permagni referre eadem primordia saepe
  124. cum quibus et quali positura contineantur
  125. et quos inter se dent motus accipiantque,
  126. atque eadem paulo inter se mutata creare
  127. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  128. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  129. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  130. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  131. si fieri non posse putas, quin materiai
  132. corpora consimili natura praedita fingas,
  133. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  134. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  135. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  136. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  137. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  138. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  139. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  140. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  141. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  142. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  143. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  144. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  145. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  146. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  147. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  148. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  149. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  150. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  151. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  152. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  153. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  154. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  155. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  156. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  157. sed potius tali facto recreata valescat,
  158. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  159. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  160. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  161. carmine Pierio rationem exponere nostram
  162. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  163. si tibi forte animum tali ratione tenere
  164. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  165. naturam rerum, qua constet compta figura.
  166. Sed quoniam docui solidissima materiai
  167. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  168. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  169. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  170. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  171. pervideamus utrum finitum funditus omne
  172. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  173. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  174. finitumst; namque extremum debebat habere.
  175. extremum porro nullius posse videtur
  176. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  177. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  178. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  179. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  180. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  181. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  182. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  183. Praeterea si iam finitum constituatur
  184. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  185. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  186. id validis utrum contortum viribus ire
  187. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  188. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  189. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  190. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  191. cogit ut exempta concedas fine patere.
  192. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  193. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  194. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  195. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  196. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  197. fiet uti nusquam possit consistere finis
  198. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  199. Praeterea spatium summai totius omne
  200. undique si inclusum certis consisteret oris
  201. finitumque foret, iam copia materiai
  202. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  203. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  204. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  205. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  206. ex infinito iam tempore subsidendo.
  207. at nunc ni mirum requies data principiorum
  208. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  209. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  210. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  211. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  212. ex infinito cita corpora materiai.
  213. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  214. aer dissaepit collis atque aera montes,
  215. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  216. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  217. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  218. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  219. perpetuo possint aevi labentia tractu
  220. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  221. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  222. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  223. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  224. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  225. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  226. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  227. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  228. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  229. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  230. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  231. exiguum possent horai sistere tempus;
  232. nam dispulsa suo de coetu materiai
  233. copia ferretur magnum per inane soluta,
  234. sive adeo potius numquam concreta creasset
  235. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  236. nam certe neque consilio primordia rerum
  237. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  238. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  239. sed quia multa modis multis mutata per omne
  240. ex infinito vexantur percita plagis,
  241. omne genus motus et coetus experiundo
  242. tandem deveniunt in talis disposituras,
  243. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  244. et multos etiam magnos servata per annos
  245. ut semel in motus coniectast convenientis,
  246. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  247. integrent amnes et solis terra vapore
  248. fota novet fetus summissaque gens animantum
  249. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  250. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  251. ex infinito suboriri copia posset,
  252. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  253. nam vel uti privata cibo natura animantum
  254. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  255. dissolui simul ac defecit suppeditare
  256. materies aliqua ratione aversa viai.
  257. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  258. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  259. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  260. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  261. inter dum resilire tamen coguntur et una
  262. principiis rerum spatium tempusque fugai