De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  2. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  3. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  4. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  5. nec cessare haec inter se mutare, meare
  6. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  7. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  8. immutabile enim quiddam superare necessest,
  9. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  10. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  11. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  12. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  13. in commutatum veniunt, constare necessest
  14. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  15. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  16. quin potius tali natura praedita quaedam
  17. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  18. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  19. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  20. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  21. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  22. aeris e terra res omnis crescere alique;
  23. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  24. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  25. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  26. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  27. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  28. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  29. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  30. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  31. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  32. ni mirum quia multa modis communia multis
  33. multarum rerum in rebus primordia mixta
  34. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  35. atque eadem magni refert primordia saepe
  36. cum quibus et quali positura contineantur
  37. et quos inter se dent motus accipiantque;
  38. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  39. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  40. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  41. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  42. multa elementa vides multis communia verbis,
  43. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  44. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  45. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  46. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere