De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at primordia gignundis in rebus oportet
  2. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  3. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  4. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  5. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  6. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  7. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  8. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  9. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  10. nec cessare haec inter se mutare, meare
  11. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  12. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  13. immutabile enim quiddam superare necessest,
  14. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  15. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  16. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  17. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  18. in commutatum veniunt, constare necessest
  19. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  20. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  21. quin potius tali natura praedita quaedam
  22. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  23. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  24. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  25. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  26. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  27. aeris e terra res omnis crescere alique;
  28. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  29. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  30. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  31. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  32. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  33. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  34. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  35. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  36. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  37. ni mirum quia multa modis communia multis
  38. multarum rerum in rebus primordia mixta
  39. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  40. atque eadem magni refert primordia saepe
  41. cum quibus et quali positura contineantur
  42. et quos inter se dent motus accipiantque;
  43. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  44. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  45. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  46. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  47. multa elementa vides multis communia verbis,
  48. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  49. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  50. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  51. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  52. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  53. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  54. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  55. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  56. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  57. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  58. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  59. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  60. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  61. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  62. ex aurique putat micis consistere posse
  63. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  64. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  65. cetera consimili fingit ratione putatque.
  66. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  67. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  68. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  69. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  70. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  71. si primordia sunt, simili quae praedita constant