De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at primordia gignundis in rebus oportet
  2. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  3. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  4. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  5. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  6. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  7. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  8. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  9. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  10. nec cessare haec inter se mutare, meare
  11. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  12. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  13. immutabile enim quiddam superare necessest,
  14. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  15. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  16. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  17. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  18. in commutatum veniunt, constare necessest
  19. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  20. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  21. quin potius tali natura praedita quaedam
  22. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  23. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  24. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  25. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  26. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  27. aeris e terra res omnis crescere alique;
  28. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  29. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  30. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  31. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  32. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  33. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  34. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  35. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  36. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  37. ni mirum quia multa modis communia multis
  38. multarum rerum in rebus primordia mixta
  39. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  40. atque eadem magni refert primordia saepe
  41. cum quibus et quali positura contineantur
  42. et quos inter se dent motus accipiantque;
  43. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  44. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  45. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  46. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  47. multa elementa vides multis communia verbis,
  48. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  49. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  50. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  51. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  52. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  53. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  54. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  55. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  56. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  57. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  58. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  59. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  60. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  61. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  62. ex aurique putat micis consistere posse
  63. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  64. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  65. cetera consimili fingit ratione putatque.
  66. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  67. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  68. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  69. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  70. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  71. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  72. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  73. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  74. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  75. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  76. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  77. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  78. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  79. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  80. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  81. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  82. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  83. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  84. * * *
  85. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  86. esse et habere in se nervorum corpora parva
  87. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  88. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  89. ex alienigenis rebus constare putetur,
  90. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  91. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  92. si sunt in terris, terram constare necessest
  93. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  94. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  95. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  96. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  97. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  98. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  99. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  100. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  101. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  102. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  103. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  104. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  105. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  106. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  107. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  108. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  109. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  110. et latices dulcis guttas similique sapore
  111. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  112. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  113. herbarum genera et fruges frondesque videri
  114. dispertita inter terram latitare minute,
  115. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  116. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  117. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  118. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  119. verum semina multimodis inmixta latere
  120. multarum rerum in rebus communia debent.
  121. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  122. arboribus vicina cacumina summa terantur
  123. inter se validis facere id cogentibus austris,
  124. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  125. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  126. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  127. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  128. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  129. non possent ullum tempus celarier ignes,
  130. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  131. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  132. permagni referre eadem primordia saepe
  133. cum quibus et quali positura contineantur
  134. et quos inter se dent motus accipiantque,
  135. atque eadem paulo inter se mutata creare
  136. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  137. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  138. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  139. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  140. si fieri non posse putas, quin materiai
  141. corpora consimili natura praedita fingas,
  142. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  143. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  144. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  145. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  146. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  147. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  148. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  149. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  150. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  151. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  152. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  153. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  154. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  155. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  156. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  157. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  158. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  159. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  160. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  161. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  162. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  163. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  164. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  165. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  166. sed potius tali facto recreata valescat,
  167. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  168. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  169. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  170. carmine Pierio rationem exponere nostram
  171. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  172. si tibi forte animum tali ratione tenere
  173. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  174. naturam rerum, qua constet compta figura.
  175. Sed quoniam docui solidissima materiai
  176. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  177. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  178. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  179. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  180. pervideamus utrum finitum funditus omne
  181. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  182. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  183. finitumst; namque extremum debebat habere.
  184. extremum porro nullius posse videtur
  185. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  186. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  187. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  188. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  189. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  190. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  191. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  192. Praeterea si iam finitum constituatur
  193. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  194. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  195. id validis utrum contortum viribus ire
  196. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  197. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  198. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  199. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  200. cogit ut exempta concedas fine patere.
  201. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  202. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  203. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  204. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  205. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  206. fiet uti nusquam possit consistere finis
  207. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  208. Praeterea spatium summai totius omne
  209. undique si inclusum certis consisteret oris
  210. finitumque foret, iam copia materiai
  211. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  212. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  213. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  214. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  215. ex infinito iam tempore subsidendo.
  216. at nunc ni mirum requies data principiorum
  217. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  218. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  219. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  220. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  221. ex infinito cita corpora materiai.
  222. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  223. aer dissaepit collis atque aera montes,
  224. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  225. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  226. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  227. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  228. perpetuo possint aevi labentia tractu
  229. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  230. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  231. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  232. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  233. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  234. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  235. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  236. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  237. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  238. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  239. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  240. exiguum possent horai sistere tempus;
  241. nam dispulsa suo de coetu materiai
  242. copia ferretur magnum per inane soluta,
  243. sive adeo potius numquam concreta creasset
  244. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  245. nam certe neque consilio primordia rerum
  246. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  247. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  248. sed quia multa modis multis mutata per omne
  249. ex infinito vexantur percita plagis,
  250. omne genus motus et coetus experiundo
  251. tandem deveniunt in talis disposituras,
  252. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  253. et multos etiam magnos servata per annos
  254. ut semel in motus coniectast convenientis,
  255. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  256. integrent amnes et solis terra vapore
  257. fota novet fetus summissaque gens animantum
  258. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  259. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  260. ex infinito suboriri copia posset,
  261. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  262. nam vel uti privata cibo natura animantum
  263. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  264. dissolui simul ac defecit suppeditare
  265. materies aliqua ratione aversa viai.
  266. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  267. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  268. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  269. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  270. inter dum resilire tamen coguntur et una
  271. principiis rerum spatium tempusque fugai
  272. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  273. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  274. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  275. infinita opus est vis undique materiai.
  276. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  277. in medium summae quod dicunt omnia niti
  278. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  279. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  280. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  281. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  282. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  283. nitier in terraque retro requiescere posta,
  284. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  285. et simili ratione animalia suppa vagari
  286. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  287. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  288. sponte sua possint in caeli templa volare;