De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  2. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  3. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  4. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  5. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  6. at primordia gignundis in rebus oportet
  7. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  8. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  9. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  10. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  11. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  12. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  13. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  14. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  15. nec cessare haec inter se mutare, meare
  16. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  17. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  18. immutabile enim quiddam superare necessest,
  19. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  20. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  21. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  22. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  23. in commutatum veniunt, constare necessest
  24. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  25. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  26. quin potius tali natura praedita quaedam
  27. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  28. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  29. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  30. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  31. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  32. aeris e terra res omnis crescere alique;
  33. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  34. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  35. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  36. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  37. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  38. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  39. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  40. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  41. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  42. ni mirum quia multa modis communia multis
  43. multarum rerum in rebus primordia mixta
  44. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  45. atque eadem magni refert primordia saepe
  46. cum quibus et quali positura contineantur
  47. et quos inter se dent motus accipiantque;
  48. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  49. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  50. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  51. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  52. multa elementa vides multis communia verbis,
  53. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  54. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  55. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  56. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  57. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  58. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  59. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  60. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  61. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  62. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  63. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  64. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  65. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  66. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  67. ex aurique putat micis consistere posse
  68. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  69. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  70. cetera consimili fingit ratione putatque.
  71. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  72. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  73. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  74. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  75. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  76. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  77. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  78. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  79. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  80. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  81. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  82. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  83. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  84. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  85. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  86. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  87. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  88. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  89. * * *
  90. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  91. esse et habere in se nervorum corpora parva
  92. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  93. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  94. ex alienigenis rebus constare putetur,
  95. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  96. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  97. si sunt in terris, terram constare necessest
  98. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  99. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  100. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  101. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  102. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  103. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  104. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  105. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  106. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  107. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  108. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  109. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  110. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  111. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  112. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  113. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  114. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  115. et latices dulcis guttas similique sapore
  116. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  117. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  118. herbarum genera et fruges frondesque videri
  119. dispertita inter terram latitare minute,
  120. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  121. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  122. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  123. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  124. verum semina multimodis inmixta latere
  125. multarum rerum in rebus communia debent.
  126. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  127. arboribus vicina cacumina summa terantur
  128. inter se validis facere id cogentibus austris,
  129. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  130. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  131. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  132. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  133. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  134. non possent ullum tempus celarier ignes,
  135. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  136. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  137. permagni referre eadem primordia saepe
  138. cum quibus et quali positura contineantur
  139. et quos inter se dent motus accipiantque,
  140. atque eadem paulo inter se mutata creare
  141. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  142. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  143. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  144. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  145. si fieri non posse putas, quin materiai
  146. corpora consimili natura praedita fingas,
  147. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  148. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  149. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  150. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  151. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  152. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  153. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  154. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  155. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  156. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  157. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  158. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  159. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  160. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  161. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  162. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  163. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  164. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  165. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  166. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  167. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  168. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  169. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  170. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  171. sed potius tali facto recreata valescat,
  172. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  173. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  174. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  175. carmine Pierio rationem exponere nostram
  176. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  177. si tibi forte animum tali ratione tenere
  178. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  179. naturam rerum, qua constet compta figura.
  180. Sed quoniam docui solidissima materiai
  181. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  182. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  183. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  184. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  185. pervideamus utrum finitum funditus omne
  186. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  187. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  188. finitumst; namque extremum debebat habere.
  189. extremum porro nullius posse videtur
  190. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  191. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  192. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  193. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  194. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  195. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  196. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  197. Praeterea si iam finitum constituatur
  198. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  199. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  200. id validis utrum contortum viribus ire
  201. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  202. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  203. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  204. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  205. cogit ut exempta concedas fine patere.
  206. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  207. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  208. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  209. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  210. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  211. fiet uti nusquam possit consistere finis
  212. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  213. Praeterea spatium summai totius omne
  214. undique si inclusum certis consisteret oris
  215. finitumque foret, iam copia materiai
  216. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  217. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  218. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  219. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  220. ex infinito iam tempore subsidendo.
  221. at nunc ni mirum requies data principiorum
  222. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  223. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  224. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  225. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  226. ex infinito cita corpora materiai.
  227. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  228. aer dissaepit collis atque aera montes,
  229. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  230. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  231. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  232. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  233. perpetuo possint aevi labentia tractu
  234. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  235. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  236. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  237. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  238. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  239. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  240. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  241. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  242. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  243. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  244. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  245. exiguum possent horai sistere tempus;
  246. nam dispulsa suo de coetu materiai
  247. copia ferretur magnum per inane soluta,
  248. sive adeo potius numquam concreta creasset
  249. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  250. nam certe neque consilio primordia rerum
  251. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  252. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  253. sed quia multa modis multis mutata per omne
  254. ex infinito vexantur percita plagis,
  255. omne genus motus et coetus experiundo
  256. tandem deveniunt in talis disposituras,
  257. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  258. et multos etiam magnos servata per annos
  259. ut semel in motus coniectast convenientis,
  260. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  261. integrent amnes et solis terra vapore
  262. fota novet fetus summissaque gens animantum
  263. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  264. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  265. ex infinito suboriri copia posset,
  266. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  267. nam vel uti privata cibo natura animantum
  268. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  269. dissolui simul ac defecit suppeditare
  270. materies aliqua ratione aversa viai.
  271. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  272. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  273. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  274. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  275. inter dum resilire tamen coguntur et una
  276. principiis rerum spatium tempusque fugai
  277. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  278. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  279. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  280. infinita opus est vis undique materiai.
  281. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  282. in medium summae quod dicunt omnia niti
  283. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  284. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  285. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  286. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  287. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  288. nitier in terraque retro requiescere posta,
  289. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  290. et simili ratione animalia suppa vagari
  291. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  292. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  293. sponte sua possint in caeli templa volare;
  294. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  295. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  296. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  297. sed vanus stolidis haec * * *
  298. amplexi quod habent perv * * *
  299. nam medium nihil esse potest * * *
  300. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  301. possit ibi quicquam consistere * * *
  302. quam quavis alia longe ratione * * *
  303. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  304. per medium, per non medium, concedere debet
  305. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  306. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  307. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  308. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  309. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  310. haud igitur possunt tali ratione teneri
  311. res in concilium medii cuppedine victae.
  312. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  313. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  314. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  315. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  316. at contra tenuis exponunt aeris auras
  317. et calidos simul a medio differrier ignis,
  318. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  319. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  320. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  321. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  322. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  323. ---
  324. ---
  325. ---
  326. ---
  327. ---
  328. ---
  329. ---
  330. ---
  331. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  332. diffugiant subito magnum per inane soluta
  333. et ne cetera consimili ratione sequantur
  334. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  335. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  336. inter permixtas rerum caelique ruinas
  337. corpora solventes abeat per inane profundum,
  338. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  339. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  340. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  341. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  342. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  343. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  344. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  345. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  346. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  15. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  16. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  17. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  18. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  19. iucundo sensu cura semota metuque?
  20. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  21. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  22. delicias quoque uti multas substernere possint
  23. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  24. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  25. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  26. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  27. nec domus argento fulget auroque renidet
  28. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  29. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  30. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  31. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  32. praesertim cum tempestas adridet et anni
  33. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  34. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  35. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  36. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  37. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  38. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  39. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  40. si non forte tuas legiones per loca campi