De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  2. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  3. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  4. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  5. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  6. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  7. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  8. quam contra res illorum retroque putari?
  9. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  10. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  11. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  12. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  13. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  14. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  15. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  16. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  17. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  18. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  19. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  20. at primordia gignundis in rebus oportet
  21. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  22. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  23. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  24. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  25. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  26. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  27. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  28. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  29. nec cessare haec inter se mutare, meare
  30. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  31. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  32. immutabile enim quiddam superare necessest,
  33. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  34. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  35. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  36. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  37. in commutatum veniunt, constare necessest
  38. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  39. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  40. quin potius tali natura praedita quaedam
  41. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  42. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  43. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  44. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  45. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  46. aeris e terra res omnis crescere alique;
  47. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  48. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  49. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  50. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  51. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  52. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  53. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  54. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  55. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  56. ni mirum quia multa modis communia multis
  57. multarum rerum in rebus primordia mixta
  58. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  59. atque eadem magni refert primordia saepe
  60. cum quibus et quali positura contineantur
  61. et quos inter se dent motus accipiantque;
  62. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  63. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  64. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  65. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  66. multa elementa vides multis communia verbis,
  67. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  68. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  69. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  70. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  71. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  72. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  73. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  74. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  75. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  76. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  77. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  78. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  79. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  80. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  81. ex aurique putat micis consistere posse
  82. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  83. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  84. cetera consimili fingit ratione putatque.
  85. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  86. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  87. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  88. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  89. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  90. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  91. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  92. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  93. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  94. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  95. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  96. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  97. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  98. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  99. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  100. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  101. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  102. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  103. * * *
  104. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  105. esse et habere in se nervorum corpora parva
  106. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  107. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  108. ex alienigenis rebus constare putetur,
  109. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  110. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  111. si sunt in terris, terram constare necessest
  112. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  113. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  114. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  115. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  116. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  117. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  118. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  119. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  120. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  121. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  122. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  123. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  124. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  125. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  126. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  127. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  128. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  129. et latices dulcis guttas similique sapore
  130. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  131. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  132. herbarum genera et fruges frondesque videri
  133. dispertita inter terram latitare minute,
  134. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  135. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  136. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  137. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  138. verum semina multimodis inmixta latere
  139. multarum rerum in rebus communia debent.
  140. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  141. arboribus vicina cacumina summa terantur
  142. inter se validis facere id cogentibus austris,
  143. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  144. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  145. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  146. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  147. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  148. non possent ullum tempus celarier ignes,
  149. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  150. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  151. permagni referre eadem primordia saepe
  152. cum quibus et quali positura contineantur
  153. et quos inter se dent motus accipiantque,
  154. atque eadem paulo inter se mutata creare
  155. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  156. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  157. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  158. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  159. si fieri non posse putas, quin materiai
  160. corpora consimili natura praedita fingas,
  161. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  162. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  163. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  164. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  165. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  166. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  167. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  168. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  169. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  170. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  171. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  172. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  173. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  174. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  175. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  176. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  177. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  178. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  179. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  180. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  181. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  182. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  183. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  184. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  185. sed potius tali facto recreata valescat,
  186. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  187. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  188. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  189. carmine Pierio rationem exponere nostram
  190. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  191. si tibi forte animum tali ratione tenere
  192. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  193. naturam rerum, qua constet compta figura.
  194. Sed quoniam docui solidissima materiai
  195. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  196. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  197. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  198. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  199. pervideamus utrum finitum funditus omne
  200. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  201. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  202. finitumst; namque extremum debebat habere.
  203. extremum porro nullius posse videtur
  204. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  205. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  206. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  207. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  208. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  209. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  210. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  211. Praeterea si iam finitum constituatur
  212. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  213. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  214. id validis utrum contortum viribus ire
  215. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  216. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  217. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  218. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  219. cogit ut exempta concedas fine patere.
  220. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  221. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  222. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  223. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  224. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  225. fiet uti nusquam possit consistere finis
  226. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  227. Praeterea spatium summai totius omne
  228. undique si inclusum certis consisteret oris
  229. finitumque foret, iam copia materiai
  230. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  231. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  232. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  233. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  234. ex infinito iam tempore subsidendo.
  235. at nunc ni mirum requies data principiorum
  236. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  237. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  238. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  239. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  240. ex infinito cita corpora materiai.
  241. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  242. aer dissaepit collis atque aera montes,
  243. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  244. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  245. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  246. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  247. perpetuo possint aevi labentia tractu
  248. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  249. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  250. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  251. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  252. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  253. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  254. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  255. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  256. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  257. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  258. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  259. exiguum possent horai sistere tempus;
  260. nam dispulsa suo de coetu materiai
  261. copia ferretur magnum per inane soluta,
  262. sive adeo potius numquam concreta creasset
  263. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  264. nam certe neque consilio primordia rerum
  265. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  266. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  267. sed quia multa modis multis mutata per omne
  268. ex infinito vexantur percita plagis,
  269. omne genus motus et coetus experiundo
  270. tandem deveniunt in talis disposituras,
  271. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  272. et multos etiam magnos servata per annos
  273. ut semel in motus coniectast convenientis,
  274. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  275. integrent amnes et solis terra vapore
  276. fota novet fetus summissaque gens animantum
  277. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  278. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  279. ex infinito suboriri copia posset,
  280. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  281. nam vel uti privata cibo natura animantum
  282. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  283. dissolui simul ac defecit suppeditare
  284. materies aliqua ratione aversa viai.
  285. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  286. conservare omnem, quae cumque est conciliata.