De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  2. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  3. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  4. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  5. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  6. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  7. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  8. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  9. quam contra res illorum retroque putari?
  10. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  11. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  12. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  13. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  14. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  15. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  16. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  17. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  18. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  19. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  20. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  21. at primordia gignundis in rebus oportet
  22. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  23. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  24. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  25. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  26. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  27. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  28. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  29. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  30. nec cessare haec inter se mutare, meare
  31. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  32. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  33. immutabile enim quiddam superare necessest,
  34. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  35. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  36. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  37. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  38. in commutatum veniunt, constare necessest
  39. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  40. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  41. quin potius tali natura praedita quaedam
  42. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  43. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  44. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  45. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  46. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  47. aeris e terra res omnis crescere alique;
  48. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  49. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  50. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  51. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  52. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  53. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  54. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  55. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  56. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  57. ni mirum quia multa modis communia multis
  58. multarum rerum in rebus primordia mixta
  59. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  60. atque eadem magni refert primordia saepe
  61. cum quibus et quali positura contineantur
  62. et quos inter se dent motus accipiantque;
  63. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  64. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  65. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  66. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  67. multa elementa vides multis communia verbis,
  68. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  69. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  70. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  71. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  72. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  73. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  74. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  75. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  76. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  77. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  78. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  79. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  80. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  81. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  82. ex aurique putat micis consistere posse
  83. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  84. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  85. cetera consimili fingit ratione putatque.
  86. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  87. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  88. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  89. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  90. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  91. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  92. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  93. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  94. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  95. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  96. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  97. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  98. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  99. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  100. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  101. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  102. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  103. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  104. * * *
  105. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  106. esse et habere in se nervorum corpora parva
  107. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  108. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  109. ex alienigenis rebus constare putetur,
  110. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  111. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  112. si sunt in terris, terram constare necessest
  113. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  114. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  115. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  116. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  117. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  118. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  119. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  120. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  121. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  122. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  123. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  124. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  125. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  126. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  127. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  128. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  129. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  130. et latices dulcis guttas similique sapore
  131. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  132. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  133. herbarum genera et fruges frondesque videri
  134. dispertita inter terram latitare minute,
  135. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  136. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  137. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  138. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  139. verum semina multimodis inmixta latere
  140. multarum rerum in rebus communia debent.
  141. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  142. arboribus vicina cacumina summa terantur
  143. inter se validis facere id cogentibus austris,
  144. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  145. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  146. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  147. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  148. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  149. non possent ullum tempus celarier ignes,
  150. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  151. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  152. permagni referre eadem primordia saepe
  153. cum quibus et quali positura contineantur
  154. et quos inter se dent motus accipiantque,
  155. atque eadem paulo inter se mutata creare
  156. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  157. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  158. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  159. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  160. si fieri non posse putas, quin materiai
  161. corpora consimili natura praedita fingas,
  162. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  163. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  164. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  165. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  166. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  167. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  168. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  169. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  170. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  171. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  172. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  173. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  174. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  175. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  176. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  177. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  178. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  179. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  180. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  181. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  182. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  183. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  184. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  185. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  186. sed potius tali facto recreata valescat,
  187. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  188. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  189. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  190. carmine Pierio rationem exponere nostram
  191. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  192. si tibi forte animum tali ratione tenere
  193. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  194. naturam rerum, qua constet compta figura.
  195. Sed quoniam docui solidissima materiai
  196. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  197. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  198. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  199. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  200. pervideamus utrum finitum funditus omne
  201. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  202. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  203. finitumst; namque extremum debebat habere.
  204. extremum porro nullius posse videtur
  205. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  206. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  207. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  208. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  209. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  210. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  211. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  212. Praeterea si iam finitum constituatur
  213. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  214. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  215. id validis utrum contortum viribus ire
  216. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  217. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  218. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  219. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  220. cogit ut exempta concedas fine patere.
  221. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  222. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  223. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  224. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  225. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  226. fiet uti nusquam possit consistere finis
  227. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  228. Praeterea spatium summai totius omne
  229. undique si inclusum certis consisteret oris
  230. finitumque foret, iam copia materiai
  231. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  232. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  233. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  234. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  235. ex infinito iam tempore subsidendo.
  236. at nunc ni mirum requies data principiorum
  237. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  238. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  239. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  240. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  241. ex infinito cita corpora materiai.
  242. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  243. aer dissaepit collis atque aera montes,
  244. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  245. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  246. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  247. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  248. perpetuo possint aevi labentia tractu
  249. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  250. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  251. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  252. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  253. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  254. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  255. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  256. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  257. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  258. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  259. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  260. exiguum possent horai sistere tempus;
  261. nam dispulsa suo de coetu materiai
  262. copia ferretur magnum per inane soluta,
  263. sive adeo potius numquam concreta creasset
  264. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  265. nam certe neque consilio primordia rerum
  266. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  267. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  268. sed quia multa modis multis mutata per omne
  269. ex infinito vexantur percita plagis,
  270. omne genus motus et coetus experiundo
  271. tandem deveniunt in talis disposituras,
  272. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  273. et multos etiam magnos servata per annos
  274. ut semel in motus coniectast convenientis,
  275. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  276. integrent amnes et solis terra vapore
  277. fota novet fetus summissaque gens animantum
  278. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  279. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  280. ex infinito suboriri copia posset,
  281. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  282. nam vel uti privata cibo natura animantum
  283. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  284. dissolui simul ac defecit suppeditare
  285. materies aliqua ratione aversa viai.
  286. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  287. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  288. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  289. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  290. inter dum resilire tamen coguntur et una
  291. principiis rerum spatium tempusque fugai
  292. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  293. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  294. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  295. infinita opus est vis undique materiai.
  296. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  297. in medium summae quod dicunt omnia niti
  298. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  299. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  300. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  301. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  302. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  303. nitier in terraque retro requiescere posta,
  304. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  305. et simili ratione animalia suppa vagari
  306. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  307. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  308. sponte sua possint in caeli templa volare;
  309. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  310. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  311. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  312. sed vanus stolidis haec * * *
  313. amplexi quod habent perv * * *
  314. nam medium nihil esse potest * * *
  315. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  316. possit ibi quicquam consistere * * *
  317. quam quavis alia longe ratione * * *
  318. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  319. per medium, per non medium, concedere debet
  320. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  321. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  322. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  323. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  324. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  325. haud igitur possunt tali ratione teneri
  326. res in concilium medii cuppedine victae.
  327. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  328. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  329. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  330. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  331. at contra tenuis exponunt aeris auras
  332. et calidos simul a medio differrier ignis,
  333. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  334. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  335. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  336. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  337. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  338. ---
  339. ---
  340. ---
  341. ---
  342. ---
  343. ---
  344. ---
  345. ---
  346. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  347. diffugiant subito magnum per inane soluta
  348. et ne cetera consimili ratione sequantur
  349. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  350. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  351. inter permixtas rerum caelique ruinas
  352. corpora solventes abeat per inane profundum,
  353. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  354. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  355. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  356. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  357. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  358. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  359. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca