De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  2. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  3. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  4. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  5. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  6. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  7. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  8. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  9. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  10. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  11. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  12. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  13. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  14. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  15. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  16. quam contra res illorum retroque putari?
  17. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  18. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  19. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  20. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  21. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  22. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  23. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  24. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  25. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  26. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  27. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  28. at primordia gignundis in rebus oportet
  29. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  30. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  31. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  32. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  33. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  34. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  35. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  36. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  37. nec cessare haec inter se mutare, meare
  38. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  39. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  40. immutabile enim quiddam superare necessest,
  41. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  42. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  43. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  44. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  45. in commutatum veniunt, constare necessest
  46. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  47. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  48. quin potius tali natura praedita quaedam
  49. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  50. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  51. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  52. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  53. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  54. aeris e terra res omnis crescere alique;
  55. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  56. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  57. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  58. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  59. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  60. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  61. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  62. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  63. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  64. ni mirum quia multa modis communia multis
  65. multarum rerum in rebus primordia mixta
  66. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  67. atque eadem magni refert primordia saepe
  68. cum quibus et quali positura contineantur
  69. et quos inter se dent motus accipiantque;
  70. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  71. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  72. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  73. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  74. multa elementa vides multis communia verbis,
  75. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  76. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  77. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  78. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  79. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  80. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  81. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  82. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  83. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  84. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  85. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  86. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  87. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  88. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  89. ex aurique putat micis consistere posse
  90. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  91. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  92. cetera consimili fingit ratione putatque.
  93. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  94. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  95. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  96. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  97. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  98. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  99. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  100. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  101. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  102. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  103. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  104. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  105. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  106. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  107. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  108. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  109. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  110. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  111. * * *
  112. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  113. esse et habere in se nervorum corpora parva
  114. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  115. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  116. ex alienigenis rebus constare putetur,
  117. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  118. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  119. si sunt in terris, terram constare necessest
  120. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  121. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  122. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  123. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  124. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  125. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  126. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  127. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  128. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  129. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  130. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  131. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  132. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  133. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  134. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  135. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  136. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  137. et latices dulcis guttas similique sapore
  138. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  139. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  140. herbarum genera et fruges frondesque videri
  141. dispertita inter terram latitare minute,
  142. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  143. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  144. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  145. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  146. verum semina multimodis inmixta latere
  147. multarum rerum in rebus communia debent.
  148. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  149. arboribus vicina cacumina summa terantur
  150. inter se validis facere id cogentibus austris,