De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  2. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  3. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  4. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  5. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  6. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  7. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  8. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  9. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  10. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  11. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  12. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  13. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  14. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  15. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  16. quam contra res illorum retroque putari?
  17. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  18. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  19. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  20. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  21. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  22. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  23. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  24. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  25. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  26. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  27. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  28. at primordia gignundis in rebus oportet
  29. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  30. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  31. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  32. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  33. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  34. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  35. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  36. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  37. nec cessare haec inter se mutare, meare
  38. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  39. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  40. immutabile enim quiddam superare necessest,
  41. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  42. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  43. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  44. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  45. in commutatum veniunt, constare necessest
  46. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  47. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  48. quin potius tali natura praedita quaedam
  49. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  50. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  51. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  52. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  53. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  54. aeris e terra res omnis crescere alique;
  55. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  56. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  57. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  58. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  59. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  60. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  61. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  62. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  63. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  64. ni mirum quia multa modis communia multis
  65. multarum rerum in rebus primordia mixta
  66. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  67. atque eadem magni refert primordia saepe
  68. cum quibus et quali positura contineantur
  69. et quos inter se dent motus accipiantque;
  70. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  71. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  72. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  73. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  74. multa elementa vides multis communia verbis,
  75. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  76. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  77. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  78. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  79. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  80. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  81. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  82. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  83. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  84. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  85. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  86. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  87. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  88. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  89. ex aurique putat micis consistere posse
  90. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  91. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  92. cetera consimili fingit ratione putatque.
  93. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  94. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  95. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  96. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  97. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  98. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  99. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  100. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  101. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  102. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  103. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  104. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  105. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  106. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  107. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  108. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  109. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  110. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  111. * * *
  112. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  113. esse et habere in se nervorum corpora parva
  114. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  115. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  116. ex alienigenis rebus constare putetur,
  117. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  118. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  119. si sunt in terris, terram constare necessest
  120. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  121. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  122. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  123. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  124. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  125. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  126. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  127. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  128. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  129. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  130. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  131. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  132. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  133. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  134. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  135. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  136. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  137. et latices dulcis guttas similique sapore
  138. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  139. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  140. herbarum genera et fruges frondesque videri
  141. dispertita inter terram latitare minute,
  142. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  143. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  144. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  145. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  146. verum semina multimodis inmixta latere
  147. multarum rerum in rebus communia debent.
  148. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  149. arboribus vicina cacumina summa terantur
  150. inter se validis facere id cogentibus austris,
  151. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  152. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  153. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  154. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  155. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  156. non possent ullum tempus celarier ignes,
  157. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  158. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  159. permagni referre eadem primordia saepe
  160. cum quibus et quali positura contineantur
  161. et quos inter se dent motus accipiantque,
  162. atque eadem paulo inter se mutata creare
  163. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  164. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  165. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  166. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  167. si fieri non posse putas, quin materiai
  168. corpora consimili natura praedita fingas,
  169. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  170. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  171. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  172. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  173. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  174. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  175. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  176. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  177. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  178. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  179. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  180. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  181. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  182. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  183. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  184. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  185. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  186. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  187. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  188. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  189. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  190. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  191. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  192. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  193. sed potius tali facto recreata valescat,
  194. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  195. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  196. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  197. carmine Pierio rationem exponere nostram
  198. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  199. si tibi forte animum tali ratione tenere
  200. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  201. naturam rerum, qua constet compta figura.
  202. Sed quoniam docui solidissima materiai
  203. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  204. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  205. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  206. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  207. pervideamus utrum finitum funditus omne
  208. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  209. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  210. finitumst; namque extremum debebat habere.
  211. extremum porro nullius posse videtur
  212. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  213. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  214. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  215. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  216. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  217. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  218. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  219. Praeterea si iam finitum constituatur
  220. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  221. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  222. id validis utrum contortum viribus ire
  223. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  224. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  225. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  226. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  227. cogit ut exempta concedas fine patere.
  228. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  229. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  230. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  231. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  232. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  233. fiet uti nusquam possit consistere finis
  234. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  235. Praeterea spatium summai totius omne
  236. undique si inclusum certis consisteret oris
  237. finitumque foret, iam copia materiai
  238. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  239. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  240. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  241. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  242. ex infinito iam tempore subsidendo.
  243. at nunc ni mirum requies data principiorum
  244. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  245. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  246. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  247. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  248. ex infinito cita corpora materiai.
  249. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  250. aer dissaepit collis atque aera montes,
  251. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  252. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  253. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  254. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  255. perpetuo possint aevi labentia tractu
  256. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  257. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  258. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  259. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  260. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  261. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  262. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  263. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  264. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  265. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  266. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  267. exiguum possent horai sistere tempus;
  268. nam dispulsa suo de coetu materiai
  269. copia ferretur magnum per inane soluta,
  270. sive adeo potius numquam concreta creasset
  271. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  272. nam certe neque consilio primordia rerum
  273. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  274. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  275. sed quia multa modis multis mutata per omne
  276. ex infinito vexantur percita plagis,
  277. omne genus motus et coetus experiundo
  278. tandem deveniunt in talis disposituras,
  279. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  280. et multos etiam magnos servata per annos
  281. ut semel in motus coniectast convenientis,
  282. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  283. integrent amnes et solis terra vapore
  284. fota novet fetus summissaque gens animantum
  285. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  286. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  287. ex infinito suboriri copia posset,
  288. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  289. nam vel uti privata cibo natura animantum
  290. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  291. dissolui simul ac defecit suppeditare
  292. materies aliqua ratione aversa viai.
  293. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  294. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  295. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  296. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  297. inter dum resilire tamen coguntur et una
  298. principiis rerum spatium tempusque fugai
  299. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  300. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  301. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  302. infinita opus est vis undique materiai.
  303. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  304. in medium summae quod dicunt omnia niti
  305. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  306. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  307. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  308. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  309. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  310. nitier in terraque retro requiescere posta,
  311. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  312. et simili ratione animalia suppa vagari
  313. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  314. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  315. sponte sua possint in caeli templa volare;
  316. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  317. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  318. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  319. sed vanus stolidis haec * * *
  320. amplexi quod habent perv * * *
  321. nam medium nihil esse potest * * *
  322. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  323. possit ibi quicquam consistere * * *
  324. quam quavis alia longe ratione * * *
  325. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  326. per medium, per non medium, concedere debet
  327. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  328. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  329. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  330. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  331. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  332. haud igitur possunt tali ratione teneri
  333. res in concilium medii cuppedine victae.
  334. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  335. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  336. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  337. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  338. at contra tenuis exponunt aeris auras
  339. et calidos simul a medio differrier ignis,
  340. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  341. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  342. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  343. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  344. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum