De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  2. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  3. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  4. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  5. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  6. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  7. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  8. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  9. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  10. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  11. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  12. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  13. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  14. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  15. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  16. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  17. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  18. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  19. quam contra res illorum retroque putari?
  20. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  21. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  22. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  23. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  24. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  25. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  26. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  27. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  28. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  29. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  30. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  31. at primordia gignundis in rebus oportet
  32. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  33. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  34. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  35. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  36. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  37. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  38. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  39. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  40. nec cessare haec inter se mutare, meare
  41. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  42. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  43. immutabile enim quiddam superare necessest,
  44. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  45. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  46. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  47. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  48. in commutatum veniunt, constare necessest
  49. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  50. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  51. quin potius tali natura praedita quaedam
  52. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  53. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  54. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  55. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  56. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  57. aeris e terra res omnis crescere alique;
  58. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  59. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  60. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  61. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  62. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  63. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  64. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  65. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  66. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  67. ni mirum quia multa modis communia multis
  68. multarum rerum in rebus primordia mixta
  69. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  70. atque eadem magni refert primordia saepe
  71. cum quibus et quali positura contineantur
  72. et quos inter se dent motus accipiantque;
  73. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  74. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  75. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  76. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  77. multa elementa vides multis communia verbis,
  78. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  79. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  80. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  81. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  82. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  83. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  84. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  85. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  86. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  87. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  88. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  89. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  90. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  91. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  92. ex aurique putat micis consistere posse
  93. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  94. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  95. cetera consimili fingit ratione putatque.
  96. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  97. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  98. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  99. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  100. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  101. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  102. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  103. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  104. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  105. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  106. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  107. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  108. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  109. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  110. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  111. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  112. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  113. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  114. * * *
  115. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  116. esse et habere in se nervorum corpora parva
  117. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  118. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  119. ex alienigenis rebus constare putetur,
  120. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  121. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  122. si sunt in terris, terram constare necessest
  123. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  124. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  125. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  126. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  127. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  128. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  129. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  130. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  131. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  132. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  133. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  134. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  135. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  136. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  137. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  138. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  139. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  140. et latices dulcis guttas similique sapore
  141. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  142. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  143. herbarum genera et fruges frondesque videri
  144. dispertita inter terram latitare minute,
  145. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  146. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  147. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  148. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  149. verum semina multimodis inmixta latere
  150. multarum rerum in rebus communia debent.
  151. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  152. arboribus vicina cacumina summa terantur
  153. inter se validis facere id cogentibus austris,
  154. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  155. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  156. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  157. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  158. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  159. non possent ullum tempus celarier ignes,
  160. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  161. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  162. permagni referre eadem primordia saepe
  163. cum quibus et quali positura contineantur
  164. et quos inter se dent motus accipiantque,
  165. atque eadem paulo inter se mutata creare
  166. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  167. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  168. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  169. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  170. si fieri non posse putas, quin materiai
  171. corpora consimili natura praedita fingas,
  172. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  173. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  174. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  175. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  176. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  177. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  178. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  179. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  180. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  181. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  182. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  183. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  184. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  185. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  186. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  187. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  188. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  189. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  190. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  191. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  192. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  193. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  194. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  195. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  196. sed potius tali facto recreata valescat,
  197. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  198. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  199. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  200. carmine Pierio rationem exponere nostram
  201. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  202. si tibi forte animum tali ratione tenere
  203. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  204. naturam rerum, qua constet compta figura.
  205. Sed quoniam docui solidissima materiai
  206. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  207. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  208. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  209. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  210. pervideamus utrum finitum funditus omne
  211. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  212. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  213. finitumst; namque extremum debebat habere.
  214. extremum porro nullius posse videtur
  215. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  216. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  217. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  218. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  219. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  220. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  221. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  222. Praeterea si iam finitum constituatur
  223. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  224. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  225. id validis utrum contortum viribus ire
  226. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  227. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  228. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  229. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  230. cogit ut exempta concedas fine patere.
  231. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  232. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  233. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  234. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  235. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  236. fiet uti nusquam possit consistere finis
  237. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  238. Praeterea spatium summai totius omne
  239. undique si inclusum certis consisteret oris
  240. finitumque foret, iam copia materiai
  241. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  242. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  243. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  244. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  245. ex infinito iam tempore subsidendo.
  246. at nunc ni mirum requies data principiorum
  247. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  248. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  249. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  250. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  251. ex infinito cita corpora materiai.
  252. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  253. aer dissaepit collis atque aera montes,
  254. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  255. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  256. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  257. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  258. perpetuo possint aevi labentia tractu
  259. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  260. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  261. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  262. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  263. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  264. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  265. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  266. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  267. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  268. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  269. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  270. exiguum possent horai sistere tempus;
  271. nam dispulsa suo de coetu materiai
  272. copia ferretur magnum per inane soluta,
  273. sive adeo potius numquam concreta creasset
  274. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  275. nam certe neque consilio primordia rerum
  276. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  277. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  278. sed quia multa modis multis mutata per omne
  279. ex infinito vexantur percita plagis,
  280. omne genus motus et coetus experiundo
  281. tandem deveniunt in talis disposituras,
  282. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  283. et multos etiam magnos servata per annos
  284. ut semel in motus coniectast convenientis,
  285. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  286. integrent amnes et solis terra vapore
  287. fota novet fetus summissaque gens animantum
  288. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  289. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  290. ex infinito suboriri copia posset,
  291. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  292. nam vel uti privata cibo natura animantum
  293. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  294. dissolui simul ac defecit suppeditare
  295. materies aliqua ratione aversa viai.
  296. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  297. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  298. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  299. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  300. inter dum resilire tamen coguntur et una
  301. principiis rerum spatium tempusque fugai
  302. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  303. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  304. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  305. infinita opus est vis undique materiai.
  306. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  307. in medium summae quod dicunt omnia niti
  308. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  309. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  310. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  311. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  312. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  313. nitier in terraque retro requiescere posta,
  314. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  315. et simili ratione animalia suppa vagari
  316. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  317. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  318. sponte sua possint in caeli templa volare;
  319. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  320. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  321. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  322. sed vanus stolidis haec * * *
  323. amplexi quod habent perv * * *
  324. nam medium nihil esse potest * * *
  325. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  326. possit ibi quicquam consistere * * *
  327. quam quavis alia longe ratione * * *
  328. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  329. per medium, per non medium, concedere debet
  330. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  331. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  332. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  333. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  334. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  335. haud igitur possunt tali ratione teneri
  336. res in concilium medii cuppedine victae.
  337. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  338. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  339. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  340. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  341. at contra tenuis exponunt aeris auras
  342. et calidos simul a medio differrier ignis,
  343. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  344. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  345. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  346. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  347. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  348. ---
  349. ---
  350. ---
  351. ---
  352. ---
  353. ---
  354. ---
  355. ---
  356. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  357. diffugiant subito magnum per inane soluta
  358. et ne cetera consimili ratione sequantur
  359. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  360. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  361. inter permixtas rerum caelique ruinas
  362. corpora solventes abeat per inane profundum,
  363. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  364. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  365. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  366. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  367. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  368. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  369. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  370. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  371. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  15. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  16. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  17. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  18. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  19. iucundo sensu cura semota metuque?
  20. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  21. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  22. delicias quoque uti multas substernere possint
  23. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  24. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  25. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  26. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  27. nec domus argento fulget auroque renidet
  28. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  29. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  30. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  31. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  32. praesertim cum tempestas adridet et anni
  33. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  34. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  35. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  36. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  37. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  38. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  39. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  40. si non forte tuas legiones per loca campi
  41. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  42. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  43. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  44. his tibi tum rebus timefactae religiones
  45. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  46. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  47. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  48. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  49. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  50. audacterque inter reges rerumque potentis
  51. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  52. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  53. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  54. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  55. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  56. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  57. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  58. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  59. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  60. non radii solis neque lucida tela diei
  61. discutiant, sed naturae species ratioque.
  62. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  63. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  64. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  65. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  66. expediam: tu te dictis praebere memento.
  67. nam certe non inter se stipata cohaeret
  68. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  69. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  70. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  71. cum tamen incolumis videatur summa manere
  72. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  73. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  74. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  75. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  76. semper, et inter se mortales mutua vivunt.