De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  2. aera solem ignem terras animalia frugis
  3. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  4. deinde quod omnino finem non esse secandis
  5. corporibus facient neque pausam stare fragori
  6. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  7. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  8. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  9. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  10. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  11. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  12. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  13. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  14. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  15. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  16. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  17. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  18. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  19. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  20. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  21. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  22. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  23. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  24. quam contra res illorum retroque putari?
  25. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  26. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  27. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  28. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  29. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  30. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  31. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  32. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  33. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  34. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  35. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  36. at primordia gignundis in rebus oportet
  37. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  38. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  39. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  40. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  41. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  42. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  43. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  44. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  45. nec cessare haec inter se mutare, meare
  46. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  47. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  48. immutabile enim quiddam superare necessest,
  49. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  50. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  51. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  52. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  53. in commutatum veniunt, constare necessest
  54. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  55. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  56. quin potius tali natura praedita quaedam
  57. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  58. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  59. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  60. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  61. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  62. aeris e terra res omnis crescere alique;
  63. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  64. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  65. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  66. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  67. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  68. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  69. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  70. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  71. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  72. ni mirum quia multa modis communia multis
  73. multarum rerum in rebus primordia mixta
  74. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  75. atque eadem magni refert primordia saepe
  76. cum quibus et quali positura contineantur
  77. et quos inter se dent motus accipiantque;
  78. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  79. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  80. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  81. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  82. multa elementa vides multis communia verbis,
  83. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  84. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  85. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  86. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  87. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  88. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  89. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  90. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  91. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  92. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  93. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  94. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  95. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  96. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  97. ex aurique putat micis consistere posse
  98. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  99. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  100. cetera consimili fingit ratione putatque.
  101. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  102. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  103. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  104. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  105. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  106. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  107. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  108. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  109. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  110. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  111. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  112. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  113. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  114. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  115. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  116. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  117. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  118. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  119. * * *
  120. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  121. esse et habere in se nervorum corpora parva
  122. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  123. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  124. ex alienigenis rebus constare putetur,
  125. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  126. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  127. si sunt in terris, terram constare necessest
  128. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  129. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  130. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  131. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  132. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  133. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  134. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  135. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  136. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  137. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  138. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  139. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  140. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  141. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  142. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  143. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  144. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  145. et latices dulcis guttas similique sapore
  146. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  147. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  148. herbarum genera et fruges frondesque videri
  149. dispertita inter terram latitare minute,
  150. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  151. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  152. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  153. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  154. verum semina multimodis inmixta latere
  155. multarum rerum in rebus communia debent.
  156. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  157. arboribus vicina cacumina summa terantur
  158. inter se validis facere id cogentibus austris,
  159. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  160. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  161. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  162. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  163. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  164. non possent ullum tempus celarier ignes,
  165. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  166. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  167. permagni referre eadem primordia saepe
  168. cum quibus et quali positura contineantur
  169. et quos inter se dent motus accipiantque,
  170. atque eadem paulo inter se mutata creare
  171. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  172. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  173. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  174. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  175. si fieri non posse putas, quin materiai
  176. corpora consimili natura praedita fingas,
  177. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  178. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  179. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  180. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  181. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  182. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  183. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  184. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  185. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  186. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  187. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  188. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  189. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  190. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  191. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  192. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  193. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  194. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  195. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  196. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  197. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  198. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  199. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  200. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  201. sed potius tali facto recreata valescat,
  202. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  203. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  204. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  205. carmine Pierio rationem exponere nostram
  206. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  207. si tibi forte animum tali ratione tenere
  208. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  209. naturam rerum, qua constet compta figura.
  210. Sed quoniam docui solidissima materiai
  211. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  212. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  213. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  214. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  215. pervideamus utrum finitum funditus omne
  216. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  217. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  218. finitumst; namque extremum debebat habere.
  219. extremum porro nullius posse videtur
  220. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  221. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  222. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  223. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  224. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  225. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  226. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  227. Praeterea si iam finitum constituatur
  228. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  229. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  230. id validis utrum contortum viribus ire
  231. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  232. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  233. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  234. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  235. cogit ut exempta concedas fine patere.
  236. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  237. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  238. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  239. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  240. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  241. fiet uti nusquam possit consistere finis
  242. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  243. Praeterea spatium summai totius omne
  244. undique si inclusum certis consisteret oris
  245. finitumque foret, iam copia materiai
  246. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  247. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  248. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  249. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  250. ex infinito iam tempore subsidendo.
  251. at nunc ni mirum requies data principiorum
  252. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  253. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  254. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  255. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  256. ex infinito cita corpora materiai.
  257. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  258. aer dissaepit collis atque aera montes,
  259. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  260. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  261. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  262. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  263. perpetuo possint aevi labentia tractu
  264. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  265. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  266. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  267. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  268. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  269. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  270. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  271. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  272. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  273. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  274. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  275. exiguum possent horai sistere tempus;
  276. nam dispulsa suo de coetu materiai
  277. copia ferretur magnum per inane soluta,
  278. sive adeo potius numquam concreta creasset
  279. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  280. nam certe neque consilio primordia rerum
  281. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  282. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  283. sed quia multa modis multis mutata per omne
  284. ex infinito vexantur percita plagis,
  285. omne genus motus et coetus experiundo
  286. tandem deveniunt in talis disposituras,
  287. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  288. et multos etiam magnos servata per annos
  289. ut semel in motus coniectast convenientis,
  290. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  291. integrent amnes et solis terra vapore
  292. fota novet fetus summissaque gens animantum
  293. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  294. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  295. ex infinito suboriri copia posset,
  296. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  297. nam vel uti privata cibo natura animantum
  298. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  299. dissolui simul ac defecit suppeditare
  300. materies aliqua ratione aversa viai.
  301. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  302. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  303. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  304. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  305. inter dum resilire tamen coguntur et una
  306. principiis rerum spatium tempusque fugai
  307. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  308. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  309. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  310. infinita opus est vis undique materiai.
  311. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  312. in medium summae quod dicunt omnia niti
  313. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  314. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  315. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  316. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  317. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  318. nitier in terraque retro requiescere posta,
  319. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  320. et simili ratione animalia suppa vagari
  321. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  322. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  323. sponte sua possint in caeli templa volare;
  324. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  325. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  326. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  327. sed vanus stolidis haec * * *
  328. amplexi quod habent perv * * *
  329. nam medium nihil esse potest * * *
  330. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  331. possit ibi quicquam consistere * * *
  332. quam quavis alia longe ratione * * *
  333. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  334. per medium, per non medium, concedere debet
  335. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  336. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  337. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  338. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  339. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  340. haud igitur possunt tali ratione teneri
  341. res in concilium medii cuppedine victae.
  342. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  343. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  344. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  345. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  346. at contra tenuis exponunt aeris auras
  347. et calidos simul a medio differrier ignis,
  348. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  349. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  350. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  351. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  352. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  353. ---
  354. ---
  355. ---
  356. ---
  357. ---
  358. ---
  359. ---
  360. ---
  361. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  362. diffugiant subito magnum per inane soluta
  363. et ne cetera consimili ratione sequantur
  364. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  365. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  366. inter permixtas rerum caelique ruinas
  367. corpora solventes abeat per inane profundum,
  368. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  369. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  370. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  371. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  372. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  373. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  374. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  375. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  376. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  15. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  16. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  17. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  18. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  19. iucundo sensu cura semota metuque?
  20. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  21. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  22. delicias quoque uti multas substernere possint
  23. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  24. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  25. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  26. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  27. nec domus argento fulget auroque renidet
  28. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  29. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  30. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  31. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  32. praesertim cum tempestas adridet et anni
  33. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  34. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  35. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  36. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  37. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  38. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  39. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  40. si non forte tuas legiones per loca campi
  41. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  42. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  43. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  44. his tibi tum rebus timefactae religiones
  45. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  46. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  47. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  48. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  49. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  50. audacterque inter reges rerumque potentis
  51. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  52. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  53. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  54. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  55. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis