De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Primum quod motus exempto rebus inani
  2. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  3. aera solem ignem terras animalia frugis
  4. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  5. deinde quod omnino finem non esse secandis
  6. corporibus facient neque pausam stare fragori
  7. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  8. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  9. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  10. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  11. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  12. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  13. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  14. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  15. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  16. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  17. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  18. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  19. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  20. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  21. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  22. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  23. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  24. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  25. quam contra res illorum retroque putari?
  26. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  27. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  28. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  29. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  30. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  31. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  32. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  33. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  34. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  35. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  36. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  37. at primordia gignundis in rebus oportet
  38. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  39. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  40. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  41. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  42. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  43. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  44. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  45. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  46. nec cessare haec inter se mutare, meare
  47. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  48. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  49. immutabile enim quiddam superare necessest,
  50. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  51. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  52. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  53. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  54. in commutatum veniunt, constare necessest
  55. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  56. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  57. quin potius tali natura praedita quaedam
  58. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  59. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  60. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  61. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  62. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  63. aeris e terra res omnis crescere alique;
  64. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  65. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  66. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  67. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  68. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  69. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  70. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  71. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  72. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  73. ni mirum quia multa modis communia multis
  74. multarum rerum in rebus primordia mixta
  75. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  76. atque eadem magni refert primordia saepe
  77. cum quibus et quali positura contineantur
  78. et quos inter se dent motus accipiantque;
  79. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  80. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  81. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  82. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  83. multa elementa vides multis communia verbis,
  84. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  85. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  86. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  87. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  88. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  89. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  90. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  91. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  92. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  93. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  94. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  95. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  96. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  97. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  98. ex aurique putat micis consistere posse
  99. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  100. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  101. cetera consimili fingit ratione putatque.
  102. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  103. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  104. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  105. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  106. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  107. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  108. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  109. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  110. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  111. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  112. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  113. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  114. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  115. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  116. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  117. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  118. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  119. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  120. * * *
  121. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  122. esse et habere in se nervorum corpora parva
  123. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  124. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  125. ex alienigenis rebus constare putetur,
  126. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  127. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  128. si sunt in terris, terram constare necessest
  129. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  130. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  131. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  132. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  133. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  134. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  135. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  136. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  137. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  138. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  139. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  140. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  141. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  142. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  143. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  144. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  145. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  146. et latices dulcis guttas similique sapore
  147. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  148. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  149. herbarum genera et fruges frondesque videri
  150. dispertita inter terram latitare minute,
  151. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  152. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  153. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  154. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  155. verum semina multimodis inmixta latere
  156. multarum rerum in rebus communia debent.
  157. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  158. arboribus vicina cacumina summa terantur
  159. inter se validis facere id cogentibus austris,
  160. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  161. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  162. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  163. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  164. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  165. non possent ullum tempus celarier ignes,
  166. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  167. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  168. permagni referre eadem primordia saepe
  169. cum quibus et quali positura contineantur
  170. et quos inter se dent motus accipiantque,
  171. atque eadem paulo inter se mutata creare
  172. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  173. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  174. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  175. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  176. si fieri non posse putas, quin materiai
  177. corpora consimili natura praedita fingas,
  178. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  179. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  180. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  181. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  182. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  183. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  184. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  185. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  186. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  187. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  188. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  189. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  190. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  191. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  192. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  193. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  194. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  195. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  196. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  197. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  198. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  199. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  200. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  201. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  202. sed potius tali facto recreata valescat,
  203. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  204. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  205. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  206. carmine Pierio rationem exponere nostram
  207. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  208. si tibi forte animum tali ratione tenere
  209. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  210. naturam rerum, qua constet compta figura.
  211. Sed quoniam docui solidissima materiai
  212. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  213. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  214. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  215. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  216. pervideamus utrum finitum funditus omne
  217. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  218. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  219. finitumst; namque extremum debebat habere.
  220. extremum porro nullius posse videtur
  221. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  222. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  223. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  224. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  225. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  226. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  227. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  228. Praeterea si iam finitum constituatur