De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  2. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  3. sanctius et multo certa ratione magis quam
  4. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  5. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  6. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  7. Primum quod motus exempto rebus inani
  8. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  9. aera solem ignem terras animalia frugis
  10. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  11. deinde quod omnino finem non esse secandis
  12. corporibus facient neque pausam stare fragori
  13. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  14. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  15. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  16. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  17. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  18. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  19. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  20. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  21. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  22. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  23. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  24. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  25. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  26. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  27. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  28. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  29. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  30. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  31. quam contra res illorum retroque putari?
  32. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  33. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  34. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  35. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  36. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  37. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  38. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  39. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  40. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  41. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  42. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  43. at primordia gignundis in rebus oportet
  44. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  45. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  46. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  47. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  48. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  49. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari