De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  2. partibus egregie multis multoque minores,
  3. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  4. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  5. sanctius et multo certa ratione magis quam
  6. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  7. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  8. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  9. Primum quod motus exempto rebus inani
  10. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  11. aera solem ignem terras animalia frugis
  12. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  13. deinde quod omnino finem non esse secandis
  14. corporibus facient neque pausam stare fragori
  15. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  16. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  17. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  18. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  19. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  20. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  21. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  22. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  23. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  24. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  25. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  26. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  27. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  28. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  29. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  30. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  31. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  32. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  33. quam contra res illorum retroque putari?
  34. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  35. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  36. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  37. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  38. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  39. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  40. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  41. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  42. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  43. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  44. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  45. at primordia gignundis in rebus oportet
  46. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  47. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  48. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  49. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  50. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  51. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  52. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  53. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  54. nec cessare haec inter se mutare, meare
  55. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  56. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  57. immutabile enim quiddam superare necessest,
  58. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  59. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  60. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  61. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  62. in commutatum veniunt, constare necessest
  63. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  64. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  65. quin potius tali natura praedita quaedam
  66. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  67. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  68. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  69. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  70. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  71. aeris e terra res omnis crescere alique;
  72. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  73. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  74. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  75. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  76. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  77. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  78. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  79. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  80. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  81. ni mirum quia multa modis communia multis
  82. multarum rerum in rebus primordia mixta
  83. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  84. atque eadem magni refert primordia saepe
  85. cum quibus et quali positura contineantur
  86. et quos inter se dent motus accipiantque;
  87. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  88. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  89. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  90. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  91. multa elementa vides multis communia verbis,
  92. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  93. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  94. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  95. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  96. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  97. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  98. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  99. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  100. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  101. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  102. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  103. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  104. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  105. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  106. ex aurique putat micis consistere posse
  107. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  108. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  109. cetera consimili fingit ratione putatque.
  110. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  111. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  112. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  113. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  114. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  115. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  116. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  117. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  118. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  119. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  120. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  121. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  122. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  123. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  124. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  125. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  126. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  127. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  128. * * *
  129. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  130. esse et habere in se nervorum corpora parva
  131. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  132. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  133. ex alienigenis rebus constare putetur,
  134. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  135. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  136. si sunt in terris, terram constare necessest
  137. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  138. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  139. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  140. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  141. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  142. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  143. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  144. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  145. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  146. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  147. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  148. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  149. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  150. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  151. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  152. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  153. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  154. et latices dulcis guttas similique sapore
  155. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  156. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  157. herbarum genera et fruges frondesque videri
  158. dispertita inter terram latitare minute,
  159. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  160. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  161. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  162. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  163. verum semina multimodis inmixta latere
  164. multarum rerum in rebus communia debent.
  165. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  166. arboribus vicina cacumina summa terantur
  167. inter se validis facere id cogentibus austris,
  168. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  169. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  170. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  171. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  172. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  173. non possent ullum tempus celarier ignes,
  174. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  175. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  176. permagni referre eadem primordia saepe
  177. cum quibus et quali positura contineantur
  178. et quos inter se dent motus accipiantque,
  179. atque eadem paulo inter se mutata creare
  180. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  181. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  182. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  183. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  184. si fieri non posse putas, quin materiai
  185. corpora consimili natura praedita fingas,
  186. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  187. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  188. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  189. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  190. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  191. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  192. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  193. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  194. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  195. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  196. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  197. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  198. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  199. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  200. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  201. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  202. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  203. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  204. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  205. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  206. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  207. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  208. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  209. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  210. sed potius tali facto recreata valescat,
  211. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  212. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  213. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  214. carmine Pierio rationem exponere nostram
  215. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  216. si tibi forte animum tali ratione tenere
  217. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  218. naturam rerum, qua constet compta figura.
  219. Sed quoniam docui solidissima materiai
  220. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  221. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  222. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  223. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  224. pervideamus utrum finitum funditus omne
  225. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  226. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  227. finitumst; namque extremum debebat habere.
  228. extremum porro nullius posse videtur
  229. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  230. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  231. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  232. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  233. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  234. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  235. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  236. Praeterea si iam finitum constituatur
  237. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  238. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  239. id validis utrum contortum viribus ire
  240. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  241. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  242. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  243. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  244. cogit ut exempta concedas fine patere.
  245. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  246. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  247. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  248. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  249. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  250. fiet uti nusquam possit consistere finis
  251. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  252. Praeterea spatium summai totius omne
  253. undique si inclusum certis consisteret oris
  254. finitumque foret, iam copia materiai
  255. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  256. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  257. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  258. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  259. ex infinito iam tempore subsidendo.
  260. at nunc ni mirum requies data principiorum
  261. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  262. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  263. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  264. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  265. ex infinito cita corpora materiai.
  266. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  267. aer dissaepit collis atque aera montes,
  268. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  269. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  270. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  271. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  272. perpetuo possint aevi labentia tractu
  273. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  274. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  275. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  276. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  277. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  278. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  279. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  280. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  281. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  282. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  283. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  284. exiguum possent horai sistere tempus;
  285. nam dispulsa suo de coetu materiai
  286. copia ferretur magnum per inane soluta,
  287. sive adeo potius numquam concreta creasset
  288. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.