De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae cum magna modis multis miranda videtur
  2. gentibus humanis regio visendaque fertur
  3. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  4. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  5. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  6. carmina quin etiam divini pectoris eius
  7. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  8. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  9. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  10. partibus egregie multis multoque minores,
  11. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  12. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  13. sanctius et multo certa ratione magis quam
  14. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  15. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  16. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  17. Primum quod motus exempto rebus inani
  18. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  19. aera solem ignem terras animalia frugis
  20. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  21. deinde quod omnino finem non esse secandis
  22. corporibus facient neque pausam stare fragori
  23. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  24. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  25. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  26. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  27. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  28. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  29. mollia constituunt, quae nos nativa videmus