De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  2. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  3. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  4. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  5. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  6. quae cum magna modis multis miranda videtur
  7. gentibus humanis regio visendaque fertur
  8. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  9. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  10. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  11. carmina quin etiam divini pectoris eius
  12. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  13. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  14. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  15. partibus egregie multis multoque minores,
  16. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  17. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  18. sanctius et multo certa ratione magis quam
  19. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  20. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  21. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  22. Primum quod motus exempto rebus inani
  23. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  24. aera solem ignem terras animalia frugis
  25. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  26. deinde quod omnino finem non esse secandis
  27. corporibus facient neque pausam stare fragori
  28. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  29. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  30. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  31. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  32. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  33. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  34. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  35. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  36. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  37. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  38. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  39. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  40. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  41. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  42. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  43. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  44. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  45. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  46. quam contra res illorum retroque putari?
  47. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  48. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  49. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  50. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  51. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  52. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  53. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  54. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  55. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  56. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  57. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  58. at primordia gignundis in rebus oportet
  59. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  60. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  61. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  62. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  63. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  64. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  65. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  66. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  67. nec cessare haec inter se mutare, meare
  68. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  69. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  70. immutabile enim quiddam superare necessest,
  71. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  72. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  73. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  74. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  75. in commutatum veniunt, constare necessest
  76. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  77. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  78. quin potius tali natura praedita quaedam
  79. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  80. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  81. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  82. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  83. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  84. aeris e terra res omnis crescere alique;
  85. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  86. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  87. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  88. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  89. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  90. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  91. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  92. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  93. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  94. ni mirum quia multa modis communia multis
  95. multarum rerum in rebus primordia mixta
  96. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  97. atque eadem magni refert primordia saepe
  98. cum quibus et quali positura contineantur
  99. et quos inter se dent motus accipiantque;
  100. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  101. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  102. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  103. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  104. multa elementa vides multis communia verbis,
  105. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  106. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  107. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  108. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  109. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  110. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  111. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  112. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  113. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  114. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  115. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  116. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  117. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  118. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  119. ex aurique putat micis consistere posse
  120. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  121. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  122. cetera consimili fingit ratione putatque.
  123. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  124. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  125. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  126. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  127. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  128. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  129. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  130. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  131. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  132. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  133. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  134. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  135. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  136. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  137. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  138. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  139. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  140. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  141. * * *
  142. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  143. esse et habere in se nervorum corpora parva
  144. ossaque et omnino venas partisque cruoris,