De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  2. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  3. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  4. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  5. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  6. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  7. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  8. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  9. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  10. quae cum magna modis multis miranda videtur
  11. gentibus humanis regio visendaque fertur
  12. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  13. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  14. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  15. carmina quin etiam divini pectoris eius
  16. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  17. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  18. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  19. partibus egregie multis multoque minores,
  20. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  21. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  22. sanctius et multo certa ratione magis quam
  23. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  24. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  25. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  26. Primum quod motus exempto rebus inani
  27. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  28. aera solem ignem terras animalia frugis
  29. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  30. deinde quod omnino finem non esse secandis
  31. corporibus facient neque pausam stare fragori
  32. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  33. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  34. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  35. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  36. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  37. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  38. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  39. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  40. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  41. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  42. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  43. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  44. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  45. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  46. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  47. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  48. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  49. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  50. quam contra res illorum retroque putari?
  51. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  52. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  53. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  54. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  55. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  56. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  57. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  58. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  59. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  60. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  61. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  62. at primordia gignundis in rebus oportet
  63. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  64. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  65. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  66. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  67. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  68. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  69. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  70. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  71. nec cessare haec inter se mutare, meare
  72. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  73. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  74. immutabile enim quiddam superare necessest,
  75. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  76. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  77. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  78. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  79. in commutatum veniunt, constare necessest
  80. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  81. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  82. quin potius tali natura praedita quaedam
  83. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  84. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  85. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  86. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  87. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  88. aeris e terra res omnis crescere alique;
  89. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  90. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  91. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  92. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  93. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  94. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  95. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  96. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  97. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  98. ni mirum quia multa modis communia multis
  99. multarum rerum in rebus primordia mixta
  100. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  101. atque eadem magni refert primordia saepe
  102. cum quibus et quali positura contineantur
  103. et quos inter se dent motus accipiantque;
  104. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  105. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  106. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  107. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  108. multa elementa vides multis communia verbis,
  109. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  110. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  111. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  112. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  113. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  114. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  115. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  116. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  117. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  118. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  119. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  120. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  121. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  122. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  123. ex aurique putat micis consistere posse
  124. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  125. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  126. cetera consimili fingit ratione putatque.
  127. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  128. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  129. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  130. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  131. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  132. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  133. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  134. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  135. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  136. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  137. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  138. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  139. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  140. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  141. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  142. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  143. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  144. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  145. * * *
  146. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  147. esse et habere in se nervorum corpora parva
  148. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  149. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  150. ex alienigenis rebus constare putetur,
  151. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  152. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  153. si sunt in terris, terram constare necessest
  154. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  155. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  156. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  157. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  158. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  159. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  160. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  161. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  162. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  163. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  164. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  165. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  166. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  167. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  168. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  169. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  170. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  171. et latices dulcis guttas similique sapore
  172. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  173. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  174. herbarum genera et fruges frondesque videri
  175. dispertita inter terram latitare minute,
  176. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  177. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  178. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  179. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  180. verum semina multimodis inmixta latere
  181. multarum rerum in rebus communia debent.
  182. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  183. arboribus vicina cacumina summa terantur
  184. inter se validis facere id cogentibus austris,
  185. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  186. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  187. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  188. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  189. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  190. non possent ullum tempus celarier ignes,
  191. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  192. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  193. permagni referre eadem primordia saepe
  194. cum quibus et quali positura contineantur
  195. et quos inter se dent motus accipiantque,
  196. atque eadem paulo inter se mutata creare
  197. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  198. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  199. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  200. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  201. si fieri non posse putas, quin materiai
  202. corpora consimili natura praedita fingas,
  203. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  204. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  205. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  206. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  207. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  208. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  209. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  210. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  211. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  212. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  213. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  214. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  215. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  216. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  217. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  218. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  219. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  220. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  221. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  222. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  223. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  224. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  225. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  226. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  227. sed potius tali facto recreata valescat,
  228. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  229. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  230. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  231. carmine Pierio rationem exponere nostram
  232. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  233. si tibi forte animum tali ratione tenere
  234. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  235. naturam rerum, qua constet compta figura.
  236. Sed quoniam docui solidissima materiai
  237. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  238. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  239. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  240. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  241. pervideamus utrum finitum funditus omne
  242. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  243. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  244. finitumst; namque extremum debebat habere.
  245. extremum porro nullius posse videtur
  246. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  247. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  248. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  249. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  250. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  251. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  252. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  253. Praeterea si iam finitum constituatur
  254. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  255. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  256. id validis utrum contortum viribus ire
  257. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  258. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  259. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  260. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  261. cogit ut exempta concedas fine patere.
  262. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  263. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  264. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  265. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  266. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  267. fiet uti nusquam possit consistere finis
  268. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  269. Praeterea spatium summai totius omne
  270. undique si inclusum certis consisteret oris
  271. finitumque foret, iam copia materiai
  272. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  273. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  274. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  275. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  276. ex infinito iam tempore subsidendo.
  277. at nunc ni mirum requies data principiorum
  278. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  279. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  280. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  281. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  282. ex infinito cita corpora materiai.
  283. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  284. aer dissaepit collis atque aera montes,
  285. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  286. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  287. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  288. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  289. perpetuo possint aevi labentia tractu
  290. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  291. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  292. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  293. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  294. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  295. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  296. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  297. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  298. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  299. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  300. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  301. exiguum possent horai sistere tempus;
  302. nam dispulsa suo de coetu materiai
  303. copia ferretur magnum per inane soluta,
  304. sive adeo potius numquam concreta creasset
  305. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  306. nam certe neque consilio primordia rerum
  307. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  308. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  309. sed quia multa modis multis mutata per omne
  310. ex infinito vexantur percita plagis,
  311. omne genus motus et coetus experiundo
  312. tandem deveniunt in talis disposituras,
  313. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  314. et multos etiam magnos servata per annos
  315. ut semel in motus coniectast convenientis,
  316. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  317. integrent amnes et solis terra vapore
  318. fota novet fetus summissaque gens animantum
  319. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  320. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  321. ex infinito suboriri copia posset,
  322. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  323. nam vel uti privata cibo natura animantum
  324. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  325. dissolui simul ac defecit suppeditare
  326. materies aliqua ratione aversa viai.
  327. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  328. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  329. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  330. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  331. inter dum resilire tamen coguntur et una
  332. principiis rerum spatium tempusque fugai
  333. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  334. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  335. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  336. infinita opus est vis undique materiai.
  337. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  338. in medium summae quod dicunt omnia niti
  339. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  340. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  341. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  342. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  343. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  344. nitier in terraque retro requiescere posta,
  345. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  346. et simili ratione animalia suppa vagari
  347. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  348. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  349. sponte sua possint in caeli templa volare;
  350. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  351. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  352. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  353. sed vanus stolidis haec * * *
  354. amplexi quod habent perv * * *
  355. nam medium nihil esse potest * * *
  356. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  357. possit ibi quicquam consistere * * *
  358. quam quavis alia longe ratione * * *