De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  2. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  3. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  4. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  5. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  6. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  7. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  8. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  9. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  10. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  11. quae cum magna modis multis miranda videtur
  12. gentibus humanis regio visendaque fertur
  13. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  14. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  15. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  16. carmina quin etiam divini pectoris eius
  17. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  18. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  19. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  20. partibus egregie multis multoque minores,
  21. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  22. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  23. sanctius et multo certa ratione magis quam
  24. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  25. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  26. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  27. Primum quod motus exempto rebus inani
  28. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  29. aera solem ignem terras animalia frugis
  30. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  31. deinde quod omnino finem non esse secandis
  32. corporibus facient neque pausam stare fragori
  33. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  34. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  35. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  36. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  37. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  38. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  39. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  40. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  41. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  42. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  43. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  44. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  45. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  46. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  47. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  48. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  49. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  50. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  51. quam contra res illorum retroque putari?
  52. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  53. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  54. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  55. sin ita forte putas ignis terraeque coire