De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  2. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  3. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  4. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  5. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  6. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  7. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  8. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  9. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  10. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  11. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  12. quae cum magna modis multis miranda videtur
  13. gentibus humanis regio visendaque fertur
  14. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  15. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  16. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  17. carmina quin etiam divini pectoris eius
  18. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  19. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  20. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  21. partibus egregie multis multoque minores,
  22. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  23. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  24. sanctius et multo certa ratione magis quam
  25. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  26. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  27. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  28. Primum quod motus exempto rebus inani
  29. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  30. aera solem ignem terras animalia frugis
  31. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  32. deinde quod omnino finem non esse secandis
  33. corporibus facient neque pausam stare fragori
  34. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  35. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  36. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  37. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  38. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  39. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  40. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  41. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  42. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  43. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  44. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  45. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  46. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  47. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  48. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  49. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  50. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  51. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  52. quam contra res illorum retroque putari?
  53. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  54. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  55. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  56. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  57. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  58. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  59. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  60. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  61. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  62. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  63. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  64. at primordia gignundis in rebus oportet
  65. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  66. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  67. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  68. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  69. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  70. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  71. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  72. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  73. nec cessare haec inter se mutare, meare
  74. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  75. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  76. immutabile enim quiddam superare necessest,
  77. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  78. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  79. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  80. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  81. in commutatum veniunt, constare necessest
  82. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  83. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  84. quin potius tali natura praedita quaedam
  85. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  86. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  87. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  88. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  89. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  90. aeris e terra res omnis crescere alique;
  91. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  92. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  93. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  94. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  95. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  96. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  97. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  98. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  99. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  100. ni mirum quia multa modis communia multis
  101. multarum rerum in rebus primordia mixta
  102. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  103. atque eadem magni refert primordia saepe
  104. cum quibus et quali positura contineantur
  105. et quos inter se dent motus accipiantque;
  106. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  107. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  108. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  109. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  110. multa elementa vides multis communia verbis,
  111. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  112. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  113. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  114. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  115. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  116. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  117. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  118. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  119. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  120. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  121. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  122. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  123. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  124. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  125. ex aurique putat micis consistere posse
  126. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  127. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  128. cetera consimili fingit ratione putatque.
  129. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  130. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  131. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  132. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  133. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  134. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  135. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  136. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  137. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  138. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  139. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  140. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  141. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  142. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  143. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  144. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  145. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  146. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  147. * * *
  148. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  149. esse et habere in se nervorum corpora parva
  150. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  151. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  152. ex alienigenis rebus constare putetur,
  153. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  154. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  155. si sunt in terris, terram constare necessest
  156. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  157. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  158. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  159. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  160. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  161. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  162. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  163. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  164. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  165. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  166. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  167. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  168. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  169. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  170. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  171. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  172. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  173. et latices dulcis guttas similique sapore
  174. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  175. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  176. herbarum genera et fruges frondesque videri
  177. dispertita inter terram latitare minute,
  178. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  179. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  180. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  181. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  182. verum semina multimodis inmixta latere
  183. multarum rerum in rebus communia debent.
  184. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  185. arboribus vicina cacumina summa terantur
  186. inter se validis facere id cogentibus austris,
  187. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  188. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  189. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  190. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  191. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  192. non possent ullum tempus celarier ignes,
  193. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  194. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  195. permagni referre eadem primordia saepe
  196. cum quibus et quali positura contineantur
  197. et quos inter se dent motus accipiantque,
  198. atque eadem paulo inter se mutata creare
  199. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  200. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  201. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  202. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  203. si fieri non posse putas, quin materiai
  204. corpora consimili natura praedita fingas,
  205. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  206. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  207. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  208. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  209. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  210. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  211. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  212. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  213. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  214. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  215. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  216. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  217. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  218. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  219. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  220. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  221. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  222. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  223. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  224. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  225. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  226. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  227. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  228. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  229. sed potius tali facto recreata valescat,
  230. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  231. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  232. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  233. carmine Pierio rationem exponere nostram
  234. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  235. si tibi forte animum tali ratione tenere
  236. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  237. naturam rerum, qua constet compta figura.
  238. Sed quoniam docui solidissima materiai
  239. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  240. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  241. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  242. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  243. pervideamus utrum finitum funditus omne
  244. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  245. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  246. finitumst; namque extremum debebat habere.
  247. extremum porro nullius posse videtur
  248. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  249. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  250. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  251. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  252. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  253. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  254. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  255. Praeterea si iam finitum constituatur
  256. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  257. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  258. id validis utrum contortum viribus ire
  259. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  260. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  261. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  262. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  263. cogit ut exempta concedas fine patere.
  264. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  265. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  266. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  267. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  268. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  269. fiet uti nusquam possit consistere finis
  270. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  271. Praeterea spatium summai totius omne
  272. undique si inclusum certis consisteret oris
  273. finitumque foret, iam copia materiai
  274. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  275. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  276. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  277. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  278. ex infinito iam tempore subsidendo.
  279. at nunc ni mirum requies data principiorum
  280. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  281. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  282. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  283. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  284. ex infinito cita corpora materiai.
  285. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  286. aer dissaepit collis atque aera montes,
  287. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  288. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  289. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  290. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  291. perpetuo possint aevi labentia tractu
  292. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  293. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  294. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  295. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  296. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  297. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  298. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  299. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  300. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  301. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  302. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  303. exiguum possent horai sistere tempus;
  304. nam dispulsa suo de coetu materiai
  305. copia ferretur magnum per inane soluta,
  306. sive adeo potius numquam concreta creasset
  307. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  308. nam certe neque consilio primordia rerum
  309. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  310. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  311. sed quia multa modis multis mutata per omne
  312. ex infinito vexantur percita plagis,
  313. omne genus motus et coetus experiundo
  314. tandem deveniunt in talis disposituras,
  315. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  316. et multos etiam magnos servata per annos
  317. ut semel in motus coniectast convenientis,
  318. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  319. integrent amnes et solis terra vapore
  320. fota novet fetus summissaque gens animantum
  321. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  322. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  323. ex infinito suboriri copia posset,
  324. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  325. nam vel uti privata cibo natura animantum
  326. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  327. dissolui simul ac defecit suppeditare
  328. materies aliqua ratione aversa viai.
  329. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  330. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  331. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  332. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  333. inter dum resilire tamen coguntur et una
  334. principiis rerum spatium tempusque fugai
  335. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  336. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  337. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  338. infinita opus est vis undique materiai.
  339. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  340. in medium summae quod dicunt omnia niti
  341. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  342. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  343. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  344. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  345. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  346. nitier in terraque retro requiescere posta,
  347. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  348. et simili ratione animalia suppa vagari
  349. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  350. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  351. sponte sua possint in caeli templa volare;
  352. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  353. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  354. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  355. sed vanus stolidis haec * * *
  356. amplexi quod habent perv * * *
  357. nam medium nihil esse potest * * *