De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  2. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  3. aera iungentes igni terramque liquori,
  4. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  5. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  6. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  7. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  8. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  9. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  10. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  11. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  12. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  13. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  14. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  15. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  16. quae cum magna modis multis miranda videtur
  17. gentibus humanis regio visendaque fertur
  18. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  19. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  20. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  21. carmina quin etiam divini pectoris eius
  22. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  23. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  24. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  25. partibus egregie multis multoque minores,
  26. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  27. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  28. sanctius et multo certa ratione magis quam
  29. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  30. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  31. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  32. Primum quod motus exempto rebus inani
  33. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  34. aera solem ignem terras animalia frugis
  35. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  36. deinde quod omnino finem non esse secandis
  37. corporibus facient neque pausam stare fragori
  38. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  39. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  40. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  41. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  42. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  43. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  44. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  45. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  46. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  47. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  48. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  49. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  50. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  51. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  52. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  53. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  54. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  55. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  56. quam contra res illorum retroque putari?
  57. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  58. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  59. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  60. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  61. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  62. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  63. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  64. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  65. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  66. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  67. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  68. at primordia gignundis in rebus oportet
  69. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  70. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  71. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  72. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  73. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  74. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  75. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  76. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  77. nec cessare haec inter se mutare, meare
  78. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  79. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  80. immutabile enim quiddam superare necessest,
  81. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  82. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  83. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  84. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  85. in commutatum veniunt, constare necessest
  86. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  87. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  88. quin potius tali natura praedita quaedam
  89. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  90. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  91. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  92. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  93. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  94. aeris e terra res omnis crescere alique;
  95. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  96. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  97. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  98. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  99. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  100. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  101. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  102. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  103. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  104. ni mirum quia multa modis communia multis
  105. multarum rerum in rebus primordia mixta
  106. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  107. atque eadem magni refert primordia saepe
  108. cum quibus et quali positura contineantur
  109. et quos inter se dent motus accipiantque;
  110. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  111. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  112. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  113. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  114. multa elementa vides multis communia verbis,
  115. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  116. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  117. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  118. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  119. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  120. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  121. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  122. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  123. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  124. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  125. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  126. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  127. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  128. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  129. ex aurique putat micis consistere posse
  130. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  131. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  132. cetera consimili fingit ratione putatque.
  133. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  134. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  135. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  136. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  137. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  138. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  139. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  140. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  141. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  142. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  143. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  144. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  145. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  146. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  147. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  148. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  149. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  150. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  151. * * *
  152. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  153. esse et habere in se nervorum corpora parva
  154. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  155. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  156. ex alienigenis rebus constare putetur,
  157. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  158. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  159. si sunt in terris, terram constare necessest
  160. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  161. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  162. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  163. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  164. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  165. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  166. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  167. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  168. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  169. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  170. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  171. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  172. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  173. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  174. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  175. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  176. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  177. et latices dulcis guttas similique sapore
  178. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  179. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  180. herbarum genera et fruges frondesque videri
  181. dispertita inter terram latitare minute,
  182. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  183. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  184. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  185. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  186. verum semina multimodis inmixta latere
  187. multarum rerum in rebus communia debent.
  188. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  189. arboribus vicina cacumina summa terantur
  190. inter se validis facere id cogentibus austris,
  191. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  192. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  193. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  194. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  195. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  196. non possent ullum tempus celarier ignes,
  197. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  198. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  199. permagni referre eadem primordia saepe
  200. cum quibus et quali positura contineantur
  201. et quos inter se dent motus accipiantque,
  202. atque eadem paulo inter se mutata creare
  203. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  204. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  205. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  206. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  207. si fieri non posse putas, quin materiai
  208. corpora consimili natura praedita fingas,
  209. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  210. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  211. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  212. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  213. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  214. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  215. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  216. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  217. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  218. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  219. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  220. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  221. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  222. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  223. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  224. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  225. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  226. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  227. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  228. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  229. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  230. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  231. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  232. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  233. sed potius tali facto recreata valescat,
  234. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  235. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  236. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  237. carmine Pierio rationem exponere nostram
  238. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  239. si tibi forte animum tali ratione tenere
  240. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  241. naturam rerum, qua constet compta figura.
  242. Sed quoniam docui solidissima materiai
  243. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  244. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  245. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  246. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  247. pervideamus utrum finitum funditus omne
  248. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  249. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  250. finitumst; namque extremum debebat habere.
  251. extremum porro nullius posse videtur
  252. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  253. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  254. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  255. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  256. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  257. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  258. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  259. Praeterea si iam finitum constituatur
  260. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  261. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  262. id validis utrum contortum viribus ire
  263. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  264. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  265. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  266. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  267. cogit ut exempta concedas fine patere.
  268. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  269. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  270. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  271. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  272. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  273. fiet uti nusquam possit consistere finis
  274. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  275. Praeterea spatium summai totius omne
  276. undique si inclusum certis consisteret oris
  277. finitumque foret, iam copia materiai
  278. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  279. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  280. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  281. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  282. ex infinito iam tempore subsidendo.
  283. at nunc ni mirum requies data principiorum
  284. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  285. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  286. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  287. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  288. ex infinito cita corpora materiai.
  289. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  290. aer dissaepit collis atque aera montes,
  291. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  292. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  293. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  294. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  295. perpetuo possint aevi labentia tractu
  296. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  297. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  298. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  299. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  300. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  301. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  302. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  303. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  304. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  305. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  306. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  307. exiguum possent horai sistere tempus;
  308. nam dispulsa suo de coetu materiai
  309. copia ferretur magnum per inane soluta,
  310. sive adeo potius numquam concreta creasset
  311. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  312. nam certe neque consilio primordia rerum
  313. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  314. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  315. sed quia multa modis multis mutata per omne
  316. ex infinito vexantur percita plagis,
  317. omne genus motus et coetus experiundo
  318. tandem deveniunt in talis disposituras,
  319. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  320. et multos etiam magnos servata per annos
  321. ut semel in motus coniectast convenientis,
  322. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  323. integrent amnes et solis terra vapore
  324. fota novet fetus summissaque gens animantum
  325. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  326. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  327. ex infinito suboriri copia posset,
  328. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  329. nam vel uti privata cibo natura animantum
  330. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  331. dissolui simul ac defecit suppeditare
  332. materies aliqua ratione aversa viai.
  333. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  334. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  335. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  336. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  337. inter dum resilire tamen coguntur et una
  338. principiis rerum spatium tempusque fugai
  339. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  340. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  341. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  342. infinita opus est vis undique materiai.
  343. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  344. in medium summae quod dicunt omnia niti
  345. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  346. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  347. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  348. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  349. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  350. nitier in terraque retro requiescere posta,
  351. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  352. et simili ratione animalia suppa vagari
  353. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  354. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  355. sponte sua possint in caeli templa volare;
  356. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  357. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  358. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  359. sed vanus stolidis haec * * *
  360. amplexi quod habent perv * * *
  361. nam medium nihil esse potest * * *
  362. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  363. possit ibi quicquam consistere * * *
  364. quam quavis alia longe ratione * * *
  365. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  366. per medium, per non medium, concedere debet
  367. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  368. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  369. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  370. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  371. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  372. haud igitur possunt tali ratione teneri
  373. res in concilium medii cuppedine victae.
  374. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  375. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  376. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  377. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  378. at contra tenuis exponunt aeris auras
  379. et calidos simul a medio differrier ignis,
  380. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  381. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  382. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  383. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  384. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  385. ---
  386. ---
  387. ---
  388. ---
  389. ---
  390. ---
  391. ---
  392. ---
  393. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  394. diffugiant subito magnum per inane soluta
  395. et ne cetera consimili ratione sequantur
  396. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  397. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  398. inter permixtas rerum caelique ruinas
  399. corpora solventes abeat per inane profundum,
  400. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  401. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  402. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  403. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  404. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  405. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  406. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  407. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  408. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  15. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  16. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  17. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  18. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  19. iucundo sensu cura semota metuque?
  20. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  21. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  22. delicias quoque uti multas substernere possint
  23. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  24. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  25. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  26. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  27. nec domus argento fulget auroque renidet
  28. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  29. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  30. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  31. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  32. praesertim cum tempestas adridet et anni
  33. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  34. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  35. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  36. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  37. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  38. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  39. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  40. si non forte tuas legiones per loca campi
  41. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  42. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  43. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  44. his tibi tum rebus timefactae religiones
  45. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  46. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  47. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  48. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  49. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  50. audacterque inter reges rerumque potentis
  51. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  52. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  53. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  54. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  55. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  56. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  57. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  58. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  59. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  60. non radii solis neque lucida tela diei
  61. discutiant, sed naturae species ratioque.
  62. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  63. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  64. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  65. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  66. expediam: tu te dictis praebere memento.
  67. nam certe non inter se stipata cohaeret
  68. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  69. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  70. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  71. cum tamen incolumis videatur summa manere
  72. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  73. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  74. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  75. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  76. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  77. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  78. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  79. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  80. Si cessare putas rerum primordia posse
  81. cessandoque novos rerum progignere motus,
  82. avius a vera longe ratione vagaris.
  83. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  84. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  85. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  86. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  87. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  88. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  89. et quo iactari magis omnia materiai
  90. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  91. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  92. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  93. inmensumque patere in cunctas undique partis
  94. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  95. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  96. reddita corporibus primis per inane profundum,
  97. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  98. partim intervallis magnis confulta resultant,
  99. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  100. et quae cumque magis condenso conciliatu
  101. exiguis intervallis convecta resultant,
  102. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  103. haec validas saxi radices et fera ferri
  104. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  105. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  106. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  107. in magnis intervallis; haec aera rarum
  108. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  109. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  110. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  111. consociare etiam motus potuere recepta.
  112. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  113. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  114. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  115. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  116. multa minuta modis multis per inane videbis
  117. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  118. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  119. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  120. conciliis et discidiis exercita crebris;
  121. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  122. quale sit in magno iactari semper inani.
  123. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  124. exemplare dare et vestigia notitiai.
  125. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  126. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  127. quod tales turbae motus quoque materiai
  128. significant clandestinos caecosque subesse.
  129. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  130. commutare viam retroque repulsa reverti
  131. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  132. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  133. prima moventur enim per se primordia rerum,
  134. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  135. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  136. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  137. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  138. sic a principiis ascendit motus et exit
  139. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  140. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  141. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  142. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  143. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  144. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  145. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  146. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  147. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  148. convestire sua perfundens omnia luce,
  149. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  150. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  151. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  152. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  153. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  154. sed complexa meant inter se conque globata;
  155. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  156. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  157. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  158. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  159. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  160. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  161. debent ni mirum praecellere mobilitate
  162. et multo citius ferri quam lumina solis
  163. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  164. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  165. * * *
  166. nec persectari primordia singula quaeque,
  167. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  168. At quidam contra haec, ignari materiai,
  169. naturam non posse deum sine numine reddunt
  170. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  171. tempora mutare annorum frugesque creare
  172. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  173. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  174. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  175. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  176. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  177. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  178. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  179. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  180. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  181. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  182. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  183. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  184. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  185. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  186. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  187. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  188. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  189. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  190. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  191. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  192. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  193. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  194. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  195. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  196. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  197. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  198. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  199. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  200. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  201. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  202. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  203. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  204. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  205. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  206. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  207. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  208. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  209. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  210. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  211. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  212. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  213. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  214. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  215. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  216. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  217. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  218. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  219. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  220. incertisque locis spatio depellere paulum,
  221. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  222. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  223. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  224. nec foret offensus natus nec plaga creata
  225. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  226. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  227. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  228. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  229. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  230. avius a vera longe ratione recedit.
  231. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  232. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  233. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  234. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  235. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  236. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  237. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  238. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  239. omnia qua propter debent per inane quietum
  240. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  241. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  242. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  243. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  244. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  245. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  246. obliquos videamur et id res vera refutet.
  247. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  248. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  249. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  250. sed nihil omnino recta regione viai
  251. declinare quis est qui possit cernere sese?
  252. Denique si semper motu conectitur omnis
  253. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  254. nec declinando faciunt primordia motus
  255. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  256. ex infinito ne causam causa sequatur,
  257. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  258. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  259. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  260. declinamus item motus nec tempore certo
  261. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  262. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  263. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  264. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  265. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  266. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  267. omnis enim totum per corpus materiai
  268. copia conciri debet, concita per artus
  269. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  270. ut videas initum motus a corde creari
  271. ex animique voluntate id procedere primum,
  272. inde dari porro per totum corpus et artus.
  273. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  274. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  275. nam tum materiem totius corporis omnem
  276. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  277. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  278. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  279. pellat et invitos cogat procedere saepe
  280. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  281. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  282. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  283. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  284. et proiecta refrenatur retroque residit.
  285. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  286. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  287. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  288. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  289. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  290. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  291. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  292. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  293. id facit exiguum clinamen principiorum
  294. nec regione loci certa nec tempore certo.
  295. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  296. copia nec porro maioribus intervallis;
  297. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  298. qua propter quo nunc in motu principiorum
  299. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  300. et post haec semper simili ratione ferentur,
  301. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  302. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  303. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  304. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  305. nam neque quo possit genus ullum materiai
  306. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  307. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  308. naturam rerum mutare et vertere motus.
  309. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  310. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  311. summa tamen summa videatur stare quiete,
  312. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  313. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  314. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  315. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  316. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  317. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  318. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  319. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  320. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  321. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  322. omnia quae nobis longe confusa videntur
  323. et velut in viridi candor consistere colli.
  324. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  325. camporum complent belli simulacra cientes,
  326. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  327. aere renidescit tellus supterque virum vi
  328. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  329. icti reiectant voces ad sidera mundi
  330. et circum volitant equites mediosque repente
  331. tramittunt valido quatientes impete campos;
  332. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  333. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  334. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  335. qualia sint et quam longe distantia formis,
  336. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  337. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  338. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  339. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  340. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  341. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  342. esse pari filo similique adfecta figura.
  343. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  344. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  345. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  346. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  347. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  348. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  349. invenies tamen inter se differre figuris.
  350. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  351. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  352. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  353. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  354. turicremas propter mactatus concidit aras
  355. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  356. at mater viridis saltus orbata peragrans
  357. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  358. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  359. conspicere amissum fetum, completque querellis
  360. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  361. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  362. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  363. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  364. oblectare animum subitamque avertere curam,
  365. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  366. derivare queunt animum curaque levare;
  367. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  368. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  369. cornigeras norunt matres agnique petulci
  370. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  371. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  372. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  373. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  374. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  375. concharumque genus parili ratione videmus
  376. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  377. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  378. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  379. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  380. unius ad certam formam primordia rerum,
  381. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  382. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  383. quare fulmineus multo penetralior ignis
  384. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  385. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  386. subtilem magis e parvis constare figuris
  387. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  388. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  389. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  390. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  391. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  392. et quamvis subito per colum vina videmus
  393. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  394. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  395. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  396. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  397. inter se possint primordia singula quaeque
  398. singula per cuiusque foramina permanare.
  399. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  400. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  401. at contra taetra absinthi natura ferique
  402. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  403. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  404. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  405. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  406. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  407. proptereaque solere vias rescindere nostris
  408. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  409. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  410. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  411. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  412. horrorem constare elementis levibus aeque
  413. ac musaea mele, per chordas organici quae
  414. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  415. neu simili penetrare putes primordia forma
  416. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  417. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  418. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  419. neve bonos rerum simili constare colores
  420. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  421. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  422. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  423. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  424. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  425. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  426. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  427. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  428. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  429. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  430. titillare magis sensus quam laedere possint,
  431. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  432. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  433. dissimili dentata modo conpungere sensus
  434. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  435. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  436. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  437. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  438. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  439. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  440. semina confundunt inter se concita sensum;
  441. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  442. tute tibi partem ferias atque experiare.
  443. qua propter longe formas distare necessest
  444. principiis, varios quae possint edere sensus.
  445. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  446. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  447. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  448. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  449. prima acie constant ictus contemnere sueta
  450. et validi silices ac duri robora ferri
  451. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  452. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  453. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  454. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  455. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  456. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  457. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  458. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  459. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  460. at non esse tamen perplexis indupedita,
  461. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  462. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  463. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  464. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  465. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  466. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  467. * * *
  468. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  469. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  470. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  471. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  472. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  473. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  474. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  475. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  476. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  477. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  478. linquit enim supera taetri primordia viri,
  479. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  480. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  481. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  482. finita variare figurarum ratione.
  483. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  484. esse infinito debebunt corporis auctu.
  485. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  486. corporis inter se multum variare figurae
  487. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  488. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  489. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  490. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  491. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  492. formai speciem totius corporis eius,
  493. quod super est, si forte voles variare figuras,
  494. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  495. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  496. si tu forte voles etiam variare figuras.
  497. ergo formarum novitatem corporis augmen
  498. subsequitur. quare non est ut credere possis
  499. esse infinitis distantia semina formis,
  500. ne quaedam cogas inmani maximitate
  501. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  502. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  503. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  504. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  505. saecla novo rerum superata colore iacerent
  506. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  507. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  508. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  509. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  510. cedere item retro possent in deteriores
  511. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  512. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  513. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  514. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  515. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  516. materiem quoque finitis differe figuris.
  517. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  518. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  519. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  520. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  521. ergo finita distant ratione creata,
  522. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  523. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.