De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  2. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  3. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  4. et qui principium gignundis aera rebus
  5. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  6. fingere res ipsum per se terramve creare
  7. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  8. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  9. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  10. aera iungentes igni terramque liquori,
  11. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  12. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  13. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  14. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  15. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  16. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  17. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  18. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  19. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  20. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  21. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  22. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  23. quae cum magna modis multis miranda videtur
  24. gentibus humanis regio visendaque fertur
  25. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  26. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  27. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  28. carmina quin etiam divini pectoris eius
  29. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  30. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  31. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  32. partibus egregie multis multoque minores,
  33. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  34. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  35. sanctius et multo certa ratione magis quam
  36. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  37. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  38. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  39. Primum quod motus exempto rebus inani
  40. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  41. aera solem ignem terras animalia frugis
  42. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  43. deinde quod omnino finem non esse secandis
  44. corporibus facient neque pausam stare fragori
  45. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  46. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  47. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  48. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  49. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  50. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  51. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  52. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  53. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  54. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  55. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  56. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  57. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  58. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  59. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  60. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  61. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  62. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  63. quam contra res illorum retroque putari?
  64. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  65. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  66. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  67. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  68. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  69. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  70. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  71. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  72. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  73. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  74. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  75. at primordia gignundis in rebus oportet
  76. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  77. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  78. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  79. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  80. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  81. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  82. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  83. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  84. nec cessare haec inter se mutare, meare
  85. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  86. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  87. immutabile enim quiddam superare necessest,
  88. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  89. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  90. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  91. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  92. in commutatum veniunt, constare necessest
  93. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  94. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  95. quin potius tali natura praedita quaedam
  96. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  97. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  98. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  99. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  100. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  101. aeris e terra res omnis crescere alique;
  102. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  103. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  104. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  105. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  106. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  107. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  108. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  109. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  110. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  111. ni mirum quia multa modis communia multis
  112. multarum rerum in rebus primordia mixta
  113. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  114. atque eadem magni refert primordia saepe
  115. cum quibus et quali positura contineantur
  116. et quos inter se dent motus accipiantque;
  117. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  118. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  119. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  120. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  121. multa elementa vides multis communia verbis,
  122. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  123. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  124. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  125. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  126. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  127. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  128. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  129. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  130. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  131. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  132. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  133. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  134. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  135. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  136. ex aurique putat micis consistere posse
  137. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  138. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  139. cetera consimili fingit ratione putatque.
  140. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  141. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  142. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  143. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  144. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  145. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  146. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  147. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  148. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  149. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  150. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  151. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  152. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  153. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  154. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  155. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  156. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  157. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  158. * * *
  159. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  160. esse et habere in se nervorum corpora parva
  161. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  162. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  163. ex alienigenis rebus constare putetur,
  164. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  165. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  166. si sunt in terris, terram constare necessest
  167. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  168. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  169. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  170. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  171. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  172. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  173. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  174. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  175. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  176. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  177. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  178. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  179. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  180. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  181. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  182. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  183. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  184. et latices dulcis guttas similique sapore
  185. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  186. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  187. herbarum genera et fruges frondesque videri
  188. dispertita inter terram latitare minute,
  189. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  190. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  191. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  192. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  193. verum semina multimodis inmixta latere
  194. multarum rerum in rebus communia debent.
  195. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  196. arboribus vicina cacumina summa terantur
  197. inter se validis facere id cogentibus austris,
  198. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  199. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  200. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  201. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  202. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  203. non possent ullum tempus celarier ignes,
  204. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  205. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  206. permagni referre eadem primordia saepe
  207. cum quibus et quali positura contineantur
  208. et quos inter se dent motus accipiantque,
  209. atque eadem paulo inter se mutata creare
  210. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  211. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  212. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  213. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  214. si fieri non posse putas, quin materiai
  215. corpora consimili natura praedita fingas,
  216. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  217. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  218. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  219. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  220. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  221. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  222. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  223. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  224. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  225. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  226. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  227. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  228. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  229. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  230. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  231. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  232. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  233. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  234. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  235. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  236. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  237. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  238. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  239. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  240. sed potius tali facto recreata valescat,
  241. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  242. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  243. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  244. carmine Pierio rationem exponere nostram
  245. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  246. si tibi forte animum tali ratione tenere
  247. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  248. naturam rerum, qua constet compta figura.
  249. Sed quoniam docui solidissima materiai
  250. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  251. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  252. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  253. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  254. pervideamus utrum finitum funditus omne
  255. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  256. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  257. finitumst; namque extremum debebat habere.
  258. extremum porro nullius posse videtur
  259. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  260. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  261. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  262. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  263. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  264. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  265. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  266. Praeterea si iam finitum constituatur
  267. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  268. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  269. id validis utrum contortum viribus ire
  270. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  271. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  272. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  273. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  274. cogit ut exempta concedas fine patere.
  275. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  276. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  277. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  278. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  279. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  280. fiet uti nusquam possit consistere finis
  281. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  282. Praeterea spatium summai totius omne
  283. undique si inclusum certis consisteret oris
  284. finitumque foret, iam copia materiai
  285. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  286. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  287. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  288. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  289. ex infinito iam tempore subsidendo.
  290. at nunc ni mirum requies data principiorum
  291. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  292. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  293. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  294. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  295. ex infinito cita corpora materiai.
  296. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  297. aer dissaepit collis atque aera montes,
  298. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  299. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  300. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  301. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  302. perpetuo possint aevi labentia tractu
  303. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  304. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  305. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  306. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  307. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  308. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  309. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  310. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  311. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  312. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  313. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  314. exiguum possent horai sistere tempus;
  315. nam dispulsa suo de coetu materiai
  316. copia ferretur magnum per inane soluta,
  317. sive adeo potius numquam concreta creasset
  318. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  319. nam certe neque consilio primordia rerum
  320. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  321. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  322. sed quia multa modis multis mutata per omne
  323. ex infinito vexantur percita plagis,
  324. omne genus motus et coetus experiundo
  325. tandem deveniunt in talis disposituras,
  326. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  327. et multos etiam magnos servata per annos
  328. ut semel in motus coniectast convenientis,
  329. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  330. integrent amnes et solis terra vapore
  331. fota novet fetus summissaque gens animantum
  332. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  333. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  334. ex infinito suboriri copia posset,
  335. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  336. nam vel uti privata cibo natura animantum
  337. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  338. dissolui simul ac defecit suppeditare
  339. materies aliqua ratione aversa viai.
  340. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  341. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  342. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  343. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  344. inter dum resilire tamen coguntur et una
  345. principiis rerum spatium tempusque fugai
  346. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  347. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  348. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  349. infinita opus est vis undique materiai.
  350. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  351. in medium summae quod dicunt omnia niti
  352. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  353. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  354. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  355. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  356. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  357. nitier in terraque retro requiescere posta,
  358. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  359. et simili ratione animalia suppa vagari
  360. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  361. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  362. sponte sua possint in caeli templa volare;
  363. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  364. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  365. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  366. sed vanus stolidis haec * * *
  367. amplexi quod habent perv * * *
  368. nam medium nihil esse potest * * *
  369. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  370. possit ibi quicquam consistere * * *
  371. quam quavis alia longe ratione * * *
  372. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  373. per medium, per non medium, concedere debet
  374. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  375. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  376. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  377. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  378. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  379. haud igitur possunt tali ratione teneri
  380. res in concilium medii cuppedine victae.
  381. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  382. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  383. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  384. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  385. at contra tenuis exponunt aeris auras
  386. et calidos simul a medio differrier ignis,
  387. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  388. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  389. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  390. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  391. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  392. ---
  393. ---
  394. ---
  395. ---
  396. ---
  397. ---
  398. ---
  399. ---
  400. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  401. diffugiant subito magnum per inane soluta
  402. et ne cetera consimili ratione sequantur
  403. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  404. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  405. inter permixtas rerum caelique ruinas
  406. corpora solventes abeat per inane profundum,
  407. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  408. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  409. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  410. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  411. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  412. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  413. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  414. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  415. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  15. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  16. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  17. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  18. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  19. iucundo sensu cura semota metuque?
  20. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  21. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  22. delicias quoque uti multas substernere possint
  23. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  24. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  25. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  26. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  27. nec domus argento fulget auroque renidet
  28. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  29. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  30. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  31. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  32. praesertim cum tempestas adridet et anni