De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  2. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  3. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  4. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  5. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  6. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  7. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  8. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  9. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  10. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  11. et velit ardoris naturam linquere solam,
  12. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  13. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  14. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  15. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  16. et qui principium gignundis aera rebus
  17. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  18. fingere res ipsum per se terramve creare
  19. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  20. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  21. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  22. aera iungentes igni terramque liquori,
  23. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  24. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  25. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  26. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  27. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  28. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  29. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  30. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  31. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  32. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  33. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  34. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  35. quae cum magna modis multis miranda videtur
  36. gentibus humanis regio visendaque fertur
  37. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  38. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  39. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  40. carmina quin etiam divini pectoris eius
  41. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  42. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  43. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  44. partibus egregie multis multoque minores,
  45. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  46. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  47. sanctius et multo certa ratione magis quam
  48. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  49. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  50. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  51. Primum quod motus exempto rebus inani
  52. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  53. aera solem ignem terras animalia frugis
  54. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  55. deinde quod omnino finem non esse secandis
  56. corporibus facient neque pausam stare fragori
  57. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  58. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  59. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  60. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  61. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  62. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  63. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  64. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  65. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  66. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  67. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  68. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  69. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  70. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  71. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  72. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  73. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  74. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  75. quam contra res illorum retroque putari?
  76. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  77. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  78. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  79. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  80. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  81. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  82. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  83. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  84. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  85. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  86. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  87. at primordia gignundis in rebus oportet
  88. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  89. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  90. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  91. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  92. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  93. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  94. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  95. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  96. nec cessare haec inter se mutare, meare
  97. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  98. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  99. immutabile enim quiddam superare necessest,
  100. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  101. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  102. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  103. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  104. in commutatum veniunt, constare necessest
  105. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  106. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  107. quin potius tali natura praedita quaedam
  108. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  109. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  110. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  111. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  112. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  113. aeris e terra res omnis crescere alique;
  114. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  115. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  116. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  117. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  118. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  119. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  120. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  121. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  122. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  123. ni mirum quia multa modis communia multis
  124. multarum rerum in rebus primordia mixta
  125. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  126. atque eadem magni refert primordia saepe
  127. cum quibus et quali positura contineantur
  128. et quos inter se dent motus accipiantque;
  129. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  130. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  131. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  132. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  133. multa elementa vides multis communia verbis,
  134. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  135. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  136. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  137. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  138. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  139. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  140. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  141. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  142. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  143. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  144. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  145. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  146. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  147. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  148. ex aurique putat micis consistere posse
  149. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  150. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  151. cetera consimili fingit ratione putatque.
  152. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  153. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  154. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  155. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  156. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  157. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  158. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  159. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  160. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  161. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  162. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  163. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  164. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  165. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  166. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  167. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  168. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  169. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  170. * * *
  171. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  172. esse et habere in se nervorum corpora parva
  173. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  174. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  175. ex alienigenis rebus constare putetur,
  176. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  177. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  178. si sunt in terris, terram constare necessest
  179. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  180. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  181. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  182. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  183. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  184. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  185. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  186. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  187. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  188. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  189. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  190. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  191. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  192. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  193. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  194. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  195. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  196. et latices dulcis guttas similique sapore
  197. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  198. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  199. herbarum genera et fruges frondesque videri
  200. dispertita inter terram latitare minute,
  201. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  202. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  203. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  204. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  205. verum semina multimodis inmixta latere
  206. multarum rerum in rebus communia debent.
  207. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  208. arboribus vicina cacumina summa terantur
  209. inter se validis facere id cogentibus austris,
  210. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  211. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  212. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  213. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  214. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  215. non possent ullum tempus celarier ignes,
  216. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  217. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  218. permagni referre eadem primordia saepe
  219. cum quibus et quali positura contineantur
  220. et quos inter se dent motus accipiantque,
  221. atque eadem paulo inter se mutata creare
  222. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  223. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  224. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  225. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  226. si fieri non posse putas, quin materiai
  227. corpora consimili natura praedita fingas,
  228. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  229. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  230. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  231. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  232. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  233. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  234. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  235. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  236. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  237. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  238. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  239. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  240. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  241. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  242. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  243. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  244. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  245. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  246. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  247. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  248. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  249. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  250. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  251. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  252. sed potius tali facto recreata valescat,
  253. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  254. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  255. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  256. carmine Pierio rationem exponere nostram
  257. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  258. si tibi forte animum tali ratione tenere
  259. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  260. naturam rerum, qua constet compta figura.
  261. Sed quoniam docui solidissima materiai
  262. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  263. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  264. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  265. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  266. pervideamus utrum finitum funditus omne
  267. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  268. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  269. finitumst; namque extremum debebat habere.
  270. extremum porro nullius posse videtur
  271. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  272. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  273. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  274. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  275. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  276. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  277. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  278. Praeterea si iam finitum constituatur
  279. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  280. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  281. id validis utrum contortum viribus ire
  282. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  283. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  284. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  285. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  286. cogit ut exempta concedas fine patere.
  287. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  288. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  289. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  290. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  291. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  292. fiet uti nusquam possit consistere finis
  293. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  294. Praeterea spatium summai totius omne
  295. undique si inclusum certis consisteret oris
  296. finitumque foret, iam copia materiai
  297. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  298. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  299. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  300. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  301. ex infinito iam tempore subsidendo.
  302. at nunc ni mirum requies data principiorum
  303. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  304. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  305. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  306. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  307. ex infinito cita corpora materiai.
  308. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  309. aer dissaepit collis atque aera montes,
  310. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  311. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  312. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  313. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  314. perpetuo possint aevi labentia tractu
  315. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  316. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  317. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  318. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  319. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  320. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  321. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  322. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  323. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  324. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  325. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  326. exiguum possent horai sistere tempus;
  327. nam dispulsa suo de coetu materiai
  328. copia ferretur magnum per inane soluta,
  329. sive adeo potius numquam concreta creasset
  330. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  331. nam certe neque consilio primordia rerum
  332. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  333. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  334. sed quia multa modis multis mutata per omne
  335. ex infinito vexantur percita plagis,
  336. omne genus motus et coetus experiundo
  337. tandem deveniunt in talis disposituras,
  338. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  339. et multos etiam magnos servata per annos
  340. ut semel in motus coniectast convenientis,
  341. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  342. integrent amnes et solis terra vapore
  343. fota novet fetus summissaque gens animantum
  344. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  345. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  346. ex infinito suboriri copia posset,
  347. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  348. nam vel uti privata cibo natura animantum
  349. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  350. dissolui simul ac defecit suppeditare
  351. materies aliqua ratione aversa viai.
  352. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  353. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  354. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  355. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  356. inter dum resilire tamen coguntur et una
  357. principiis rerum spatium tempusque fugai
  358. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  359. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  360. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  361. infinita opus est vis undique materiai.
  362. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  363. in medium summae quod dicunt omnia niti
  364. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  365. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  366. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  367. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  368. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  369. nitier in terraque retro requiescere posta,
  370. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  371. et simili ratione animalia suppa vagari
  372. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  373. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  374. sponte sua possint in caeli templa volare;
  375. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  376. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  377. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  378. sed vanus stolidis haec * * *
  379. amplexi quod habent perv * * *
  380. nam medium nihil esse potest * * *
  381. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  382. possit ibi quicquam consistere * * *
  383. quam quavis alia longe ratione * * *
  384. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  385. per medium, per non medium, concedere debet
  386. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  387. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  388. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  389. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  390. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  391. haud igitur possunt tali ratione teneri
  392. res in concilium medii cuppedine victae.
  393. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  394. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  395. umorem ponti magnasque e montibus undas,