De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  2. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  3. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  4. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  5. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  6. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  7. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  8. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  9. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  10. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  11. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  12. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  13. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  14. et velit ardoris naturam linquere solam,
  15. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  16. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  17. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  18. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  19. et qui principium gignundis aera rebus
  20. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  21. fingere res ipsum per se terramve creare
  22. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  23. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  24. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  25. aera iungentes igni terramque liquori,
  26. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  27. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  28. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  29. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  30. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  31. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  32. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  33. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  34. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  35. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  36. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  37. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  38. quae cum magna modis multis miranda videtur
  39. gentibus humanis regio visendaque fertur
  40. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  41. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  42. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  43. carmina quin etiam divini pectoris eius
  44. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  45. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  46. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  47. partibus egregie multis multoque minores,
  48. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  49. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  50. sanctius et multo certa ratione magis quam
  51. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  52. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  53. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  54. Primum quod motus exempto rebus inani
  55. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  56. aera solem ignem terras animalia frugis
  57. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  58. deinde quod omnino finem non esse secandis
  59. corporibus facient neque pausam stare fragori
  60. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  61. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  62. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  63. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  64. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  65. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  66. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  67. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  68. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  69. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  70. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  71. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  72. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  73. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  74. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  75. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  76. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  77. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  78. quam contra res illorum retroque putari?
  79. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  80. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  81. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  82. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  83. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  84. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  85. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  86. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;