De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. concursus motus ordo positura figurae
  2. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  3. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  4. praeterea rei quae corpora mittere possit
  5. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  6. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  7. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  8. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  9. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  10. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  11. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  12. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  13. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  14. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  15. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  16. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  17. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  18. et velit ardoris naturam linquere solam,
  19. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  20. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  21. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  22. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  23. et qui principium gignundis aera rebus
  24. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  25. fingere res ipsum per se terramve creare
  26. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  27. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  28. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  29. aera iungentes igni terramque liquori,
  30. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  31. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  32. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  33. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  34. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  35. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  36. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  37. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  38. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  39. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  40. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  41. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  42. quae cum magna modis multis miranda videtur
  43. gentibus humanis regio visendaque fertur
  44. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  45. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  46. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  47. carmina quin etiam divini pectoris eius
  48. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  49. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  50. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  51. partibus egregie multis multoque minores,
  52. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  53. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  54. sanctius et multo certa ratione magis quam
  55. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  56. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  57. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  58. Primum quod motus exempto rebus inani
  59. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  60. aera solem ignem terras animalia frugis
  61. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  62. deinde quod omnino finem non esse secandis
  63. corporibus facient neque pausam stare fragori
  64. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  65. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  66. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  67. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  68. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  69. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  70. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  71. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  72. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  73. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  74. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  75. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  76. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  77. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  78. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  79. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  80. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  81. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  82. quam contra res illorum retroque putari?
  83. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  84. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  85. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  86. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  87. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  88. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  89. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  90. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  91. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  92. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  93. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  94. at primordia gignundis in rebus oportet
  95. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  96. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  97. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  98. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  99. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  100. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  101. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  102. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  103. nec cessare haec inter se mutare, meare
  104. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  105. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  106. immutabile enim quiddam superare necessest,
  107. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  108. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  109. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  110. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  111. in commutatum veniunt, constare necessest
  112. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  113. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  114. quin potius tali natura praedita quaedam