De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  2. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  3. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  4. concursus motus ordo positura figurae
  5. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  6. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  7. praeterea rei quae corpora mittere possit
  8. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  9. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  10. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  11. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  12. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  13. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  14. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  15. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  16. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  17. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  18. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  19. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  20. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  21. et velit ardoris naturam linquere solam,
  22. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  23. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  24. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  25. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  26. et qui principium gignundis aera rebus
  27. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  28. fingere res ipsum per se terramve creare
  29. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  30. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  31. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  32. aera iungentes igni terramque liquori,
  33. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  34. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  35. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  36. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  37. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  38. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  39. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  40. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  41. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  42. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  43. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  44. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  45. quae cum magna modis multis miranda videtur
  46. gentibus humanis regio visendaque fertur
  47. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  48. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  49. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  50. carmina quin etiam divini pectoris eius
  51. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  52. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  53. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  54. partibus egregie multis multoque minores,
  55. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  56. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  57. sanctius et multo certa ratione magis quam
  58. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  59. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  60. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  61. Primum quod motus exempto rebus inani
  62. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  63. aera solem ignem terras animalia frugis
  64. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  65. deinde quod omnino finem non esse secandis
  66. corporibus facient neque pausam stare fragori
  67. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  68. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  69. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  70. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  71. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  72. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  73. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  74. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  75. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  76. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  77. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  78. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  79. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  80. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  81. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  82. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  83. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  84. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  85. quam contra res illorum retroque putari?
  86. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  87. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  88. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  89. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  90. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  91. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  92. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  93. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  94. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  95. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  96. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  97. at primordia gignundis in rebus oportet
  98. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  99. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  100. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  101. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  102. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  103. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  104. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  105. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  106. nec cessare haec inter se mutare, meare
  107. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  108. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  109. immutabile enim quiddam superare necessest,
  110. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  111. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  112. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  113. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  114. in commutatum veniunt, constare necessest
  115. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  116. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  117. quin potius tali natura praedita quaedam
  118. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  119. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  120. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  121. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  122. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  123. aeris e terra res omnis crescere alique;
  124. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  125. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  126. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  127. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  128. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  129. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  130. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  131. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  132. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  133. ni mirum quia multa modis communia multis
  134. multarum rerum in rebus primordia mixta
  135. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  136. atque eadem magni refert primordia saepe
  137. cum quibus et quali positura contineantur
  138. et quos inter se dent motus accipiantque;
  139. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  140. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  141. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  142. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  143. multa elementa vides multis communia verbis,
  144. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  145. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  146. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  147. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  148. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  149. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  150. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  151. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  152. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  153. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  154. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  155. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  156. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  157. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  158. ex aurique putat micis consistere posse
  159. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  160. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  161. cetera consimili fingit ratione putatque.
  162. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  163. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  164. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  165. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  166. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  167. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  168. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  169. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  170. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  171. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  172. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  173. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  174. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  175. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  176. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  177. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  178. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  179. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  180. * * *
  181. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  182. esse et habere in se nervorum corpora parva
  183. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  184. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  185. ex alienigenis rebus constare putetur,
  186. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  187. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  188. si sunt in terris, terram constare necessest
  189. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  190. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  191. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  192. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  193. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  194. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  195. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  196. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  197. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  198. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  199. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  200. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  201. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  202. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  203. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  204. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  205. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  206. et latices dulcis guttas similique sapore
  207. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  208. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  209. herbarum genera et fruges frondesque videri
  210. dispertita inter terram latitare minute,
  211. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  212. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  213. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  214. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  215. verum semina multimodis inmixta latere
  216. multarum rerum in rebus communia debent.
  217. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  218. arboribus vicina cacumina summa terantur
  219. inter se validis facere id cogentibus austris,
  220. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  221. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  222. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  223. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  224. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  225. non possent ullum tempus celarier ignes,
  226. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  227. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,