De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
  2. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  3. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  4. naturae primus portarum claustra cupiret.
  5. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  6. processit longe flammantia moenia mundi
  7. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  8. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  9. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  10. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  11. quare religio pedibus subiecta vicissim
  12. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  13. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  14. impia te rationis inire elementa viamque
  15. indugredi sceleris. quod contra saepius illa
  16. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  17. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  18. Iphianassai turparunt sanguine foede
  19. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  20. cui simul infula virgineos circum data comptus
  21. ex utraque pari malarum parte profusast,
  22. et maestum simul ante aras adstare parentem
  23. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  24. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  25. muta metu terram genibus summissa petebat.
  26. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  27. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  28. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  29. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  30. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  31. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  32. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  33. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  34. tantum religio potuit suadere malorum.
  35. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  36. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  37. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  38. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  39. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  40. et merito; nam si certam finem esse viderent
  41. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  42. religionibus atque minis obsistere vatum.
  43. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  44. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  45. ignoratur enim quae sit natura animai,
  46. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  47. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  48. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  49. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  50. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  51. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  52. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  53. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  54. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  55. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  56. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  57. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  58. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  59. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  60. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  61. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  62. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  63. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  64. unde anima atque animi constet natura videndum,
  65. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  66. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  67. cernere uti videamur eos audireque coram,