De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  2. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  3. naturam res et convertunt corpora sese,
  4. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  5. nil referret enim quaedam decedere, abire
  6. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  7. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  8. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  9. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  10. concursus motus ordo positura figurae
  11. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  12. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  13. praeterea rei quae corpora mittere possit
  14. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  15. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  16. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  17. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  18. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  19. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  20. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  21. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  22. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  23. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  24. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  25. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  26. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  27. et velit ardoris naturam linquere solam,
  28. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  29. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  30. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  31. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  32. et qui principium gignundis aera rebus
  33. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  34. fingere res ipsum per se terramve creare
  35. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  36. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  37. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  38. aera iungentes igni terramque liquori,
  39. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  40. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  41. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  42. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  43. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  44. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  45. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  46. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  47. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  48. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  49. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  50. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  51. quae cum magna modis multis miranda videtur
  52. gentibus humanis regio visendaque fertur
  53. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  54. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  55. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  56. carmina quin etiam divini pectoris eius
  57. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  58. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  59. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  60. partibus egregie multis multoque minores,
  61. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  62. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  63. sanctius et multo certa ratione magis quam
  64. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  65. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  66. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  67. Primum quod motus exempto rebus inani
  68. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  69. aera solem ignem terras animalia frugis
  70. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  71. deinde quod omnino finem non esse secandis
  72. corporibus facient neque pausam stare fragori
  73. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  74. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  75. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  76. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  77. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  78. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  79. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  80. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  81. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  82. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  83. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  84. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  85. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  86. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  87. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  88. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  89. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  90. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  91. quam contra res illorum retroque putari?
  92. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  93. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  94. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  95. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  96. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  97. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  98. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  99. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  100. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  101. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  102. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  103. at primordia gignundis in rebus oportet
  104. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  105. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  106. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  107. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  108. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  109. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  110. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  111. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  112. nec cessare haec inter se mutare, meare
  113. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  114. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  115. immutabile enim quiddam superare necessest,
  116. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  117. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  118. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  119. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  120. in commutatum veniunt, constare necessest
  121. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  122. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  123. quin potius tali natura praedita quaedam
  124. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  125. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  126. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  127. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  128. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  129. aeris e terra res omnis crescere alique;
  130. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  131. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  132. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  133. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  134. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  135. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  136. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  137. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  138. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  139. ni mirum quia multa modis communia multis
  140. multarum rerum in rebus primordia mixta
  141. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  142. atque eadem magni refert primordia saepe
  143. cum quibus et quali positura contineantur
  144. et quos inter se dent motus accipiantque;
  145. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  146. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  147. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  148. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  149. multa elementa vides multis communia verbis,
  150. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  151. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  152. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  153. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  154. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  155. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  156. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  157. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  158. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  159. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  160. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  161. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  162. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  163. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  164. ex aurique putat micis consistere posse
  165. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  166. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  167. cetera consimili fingit ratione putatque.
  168. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  169. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  170. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  171. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  172. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  173. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  174. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  175. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  176. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  177. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  178. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  179. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  180. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  181. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  182. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  183. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  184. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  185. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  186. * * *
  187. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  188. esse et habere in se nervorum corpora parva
  189. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  190. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  191. ex alienigenis rebus constare putetur,
  192. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  193. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  194. si sunt in terris, terram constare necessest
  195. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  196. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  197. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  198. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  199. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  200. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  201. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  202. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  203. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  204. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  205. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  206. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  207. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  208. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  209. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  210. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  211. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  212. et latices dulcis guttas similique sapore
  213. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  214. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  215. herbarum genera et fruges frondesque videri
  216. dispertita inter terram latitare minute,
  217. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  218. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  219. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  220. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  221. verum semina multimodis inmixta latere
  222. multarum rerum in rebus communia debent.
  223. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  224. arboribus vicina cacumina summa terantur
  225. inter se validis facere id cogentibus austris,