De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  2. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  3. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  4. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  5. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  6. naturam res et convertunt corpora sese,
  7. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  8. nil referret enim quaedam decedere, abire
  9. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  10. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  11. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  12. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  13. concursus motus ordo positura figurae
  14. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  15. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  16. praeterea rei quae corpora mittere possit
  17. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  18. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  19. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  20. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  21. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  22. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  23. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  24. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  25. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  26. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  27. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  28. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  29. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  30. et velit ardoris naturam linquere solam,
  31. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  32. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  33. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  34. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  35. et qui principium gignundis aera rebus
  36. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  37. fingere res ipsum per se terramve creare
  38. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  39. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  40. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  41. aera iungentes igni terramque liquori,
  42. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  43. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  44. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  45. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  46. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  47. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  48. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  49. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  50. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  51. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  52. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  53. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  54. quae cum magna modis multis miranda videtur
  55. gentibus humanis regio visendaque fertur
  56. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  57. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  58. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  59. carmina quin etiam divini pectoris eius
  60. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  61. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  62. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  63. partibus egregie multis multoque minores,
  64. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  65. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  66. sanctius et multo certa ratione magis quam
  67. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  68. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  69. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  70. Primum quod motus exempto rebus inani
  71. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  72. aera solem ignem terras animalia frugis
  73. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  74. deinde quod omnino finem non esse secandis
  75. corporibus facient neque pausam stare fragori
  76. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  77. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  78. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  79. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  80. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  81. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  82. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  83. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  84. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  85. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  86. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  87. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  88. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  89. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  90. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  91. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  92. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  93. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  94. quam contra res illorum retroque putari?
  95. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  96. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  97. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  98. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  99. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  100. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  101. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  102. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  103. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  104. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  105. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  106. at primordia gignundis in rebus oportet
  107. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  108. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  109. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  110. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  111. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  112. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  113. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  114. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  115. nec cessare haec inter se mutare, meare
  116. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  117. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  118. immutabile enim quiddam superare necessest,
  119. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  120. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  121. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  122. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  123. in commutatum veniunt, constare necessest
  124. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  125. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  126. quin potius tali natura praedita quaedam
  127. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  128. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  129. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  130. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  131. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  132. aeris e terra res omnis crescere alique;
  133. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  134. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  135. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  136. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  137. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  138. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  139. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  140. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  141. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  142. ni mirum quia multa modis communia multis
  143. multarum rerum in rebus primordia mixta
  144. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  145. atque eadem magni refert primordia saepe
  146. cum quibus et quali positura contineantur
  147. et quos inter se dent motus accipiantque;
  148. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  149. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  150. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  151. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  152. multa elementa vides multis communia verbis,
  153. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  154. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  155. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  156. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  157. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  158. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  159. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  160. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  161. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  162. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  163. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  164. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  165. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  166. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  167. ex aurique putat micis consistere posse
  168. aurum et de terris terram concrescere parvis,