De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  2. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  3. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  4. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  5. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  6. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  7. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  8. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  9. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  10. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  11. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  12. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  13. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  14. naturam res et convertunt corpora sese,
  15. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  16. nil referret enim quaedam decedere, abire
  17. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  18. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  19. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  20. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  21. concursus motus ordo positura figurae
  22. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  23. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  24. praeterea rei quae corpora mittere possit
  25. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  26. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  27. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  28. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  29. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  30. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  31. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  32. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  33. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  34. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  35. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  36. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  37. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  38. et velit ardoris naturam linquere solam,
  39. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  40. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  41. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  42. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  43. et qui principium gignundis aera rebus
  44. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  45. fingere res ipsum per se terramve creare
  46. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  47. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  48. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  49. aera iungentes igni terramque liquori,
  50. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  51. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  52. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  53. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  54. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  55. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  56. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  57. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  58. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  59. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  60. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  61. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  62. quae cum magna modis multis miranda videtur
  63. gentibus humanis regio visendaque fertur
  64. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  65. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  66. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  67. carmina quin etiam divini pectoris eius
  68. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  69. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  70. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  71. partibus egregie multis multoque minores,
  72. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  73. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  74. sanctius et multo certa ratione magis quam
  75. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  76. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  77. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  78. Primum quod motus exempto rebus inani
  79. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  80. aera solem ignem terras animalia frugis
  81. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  82. deinde quod omnino finem non esse secandis
  83. corporibus facient neque pausam stare fragori
  84. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  85. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  86. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  87. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  88. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  89. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  90. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  91. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  92. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  93. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  94. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  95. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  96. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  97. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  98. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  99. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  100. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  101. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  102. quam contra res illorum retroque putari?
  103. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  104. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  105. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  106. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  107. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  108. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  109. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  110. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  111. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  112. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  113. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  114. at primordia gignundis in rebus oportet
  115. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  116. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  117. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  118. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  119. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  120. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  121. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  122. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  123. nec cessare haec inter se mutare, meare
  124. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  125. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  126. immutabile enim quiddam superare necessest,
  127. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  128. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  129. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  130. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  131. in commutatum veniunt, constare necessest
  132. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  133. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  134. quin potius tali natura praedita quaedam
  135. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  136. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  137. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  138. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  139. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  140. aeris e terra res omnis crescere alique;
  141. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  142. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  143. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  144. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  145. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  146. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  147. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  148. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  149. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  150. ni mirum quia multa modis communia multis
  151. multarum rerum in rebus primordia mixta
  152. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  153. atque eadem magni refert primordia saepe
  154. cum quibus et quali positura contineantur
  155. et quos inter se dent motus accipiantque;
  156. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  157. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  158. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  159. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  160. multa elementa vides multis communia verbis,
  161. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  162. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  163. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  164. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  165. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  166. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  167. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  168. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  169. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  170. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  171. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  172. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  173. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  174. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  175. ex aurique putat micis consistere posse
  176. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  177. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  178. cetera consimili fingit ratione putatque.
  179. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  180. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  181. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  182. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  183. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  184. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  185. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  186. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  187. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  188. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  189. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  190. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  191. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  192. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  193. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  194. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  195. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  196. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  197. * * *
  198. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  199. esse et habere in se nervorum corpora parva
  200. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  201. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  202. ex alienigenis rebus constare putetur,
  203. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  204. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  205. si sunt in terris, terram constare necessest
  206. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  207. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  208. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  209. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  210. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  211. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  212. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  213. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  214. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  215. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  216. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  217. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  218. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  219. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  220. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  221. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  222. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  223. et latices dulcis guttas similique sapore
  224. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  225. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  226. herbarum genera et fruges frondesque videri
  227. dispertita inter terram latitare minute,
  228. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  229. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  230. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  231. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  232. verum semina multimodis inmixta latere
  233. multarum rerum in rebus communia debent.
  234. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  235. arboribus vicina cacumina summa terantur
  236. inter se validis facere id cogentibus austris,
  237. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  238. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  239. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  240. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  241. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  242. non possent ullum tempus celarier ignes,
  243. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  244. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  245. permagni referre eadem primordia saepe
  246. cum quibus et quali positura contineantur
  247. et quos inter se dent motus accipiantque,
  248. atque eadem paulo inter se mutata creare
  249. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  250. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  251. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  252. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  253. si fieri non posse putas, quin materiai
  254. corpora consimili natura praedita fingas,
  255. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  256. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  257. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  258. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  259. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  260. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  261. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  262. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  263. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  264. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  265. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  266. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  267. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  268. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  269. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  270. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  271. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  272. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  273. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  274. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  275. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  276. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  277. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  278. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  279. sed potius tali facto recreata valescat,
  280. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  281. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  282. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  283. carmine Pierio rationem exponere nostram
  284. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  285. si tibi forte animum tali ratione tenere
  286. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  287. naturam rerum, qua constet compta figura.
  288. Sed quoniam docui solidissima materiai
  289. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  290. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  291. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  292. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  293. pervideamus utrum finitum funditus omne
  294. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  295. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  296. finitumst; namque extremum debebat habere.
  297. extremum porro nullius posse videtur
  298. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  299. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  300. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  301. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  302. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  303. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  304. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  305. Praeterea si iam finitum constituatur
  306. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  307. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  308. id validis utrum contortum viribus ire
  309. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  310. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  311. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  312. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  313. cogit ut exempta concedas fine patere.
  314. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  315. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  316. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  317. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  318. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  319. fiet uti nusquam possit consistere finis
  320. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  321. Praeterea spatium summai totius omne
  322. undique si inclusum certis consisteret oris
  323. finitumque foret, iam copia materiai
  324. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  325. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  326. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  327. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  328. ex infinito iam tempore subsidendo.
  329. at nunc ni mirum requies data principiorum
  330. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  331. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  332. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur