De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  2. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  3. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  4. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  5. ut videas non e stipatis partibus esse.
  6. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  7. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  8. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  9. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  10. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  11. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  12. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  13. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  14. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  15. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  16. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  17. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  18. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  19. naturam res et convertunt corpora sese,
  20. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  21. nil referret enim quaedam decedere, abire
  22. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  23. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  24. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  25. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  26. concursus motus ordo positura figurae
  27. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  28. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  29. praeterea rei quae corpora mittere possit
  30. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  31. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  32. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  33. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  34. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  35. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  36. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  37. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  38. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  39. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  40. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  41. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  42. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  43. et velit ardoris naturam linquere solam,
  44. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  45. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  46. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  47. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  48. et qui principium gignundis aera rebus
  49. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  50. fingere res ipsum per se terramve creare
  51. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  52. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  53. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  54. aera iungentes igni terramque liquori,
  55. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  56. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  57. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  58. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  59. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  60. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  61. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  62. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  63. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  64. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  65. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  66. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  67. quae cum magna modis multis miranda videtur
  68. gentibus humanis regio visendaque fertur
  69. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  70. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  71. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  72. carmina quin etiam divini pectoris eius
  73. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  74. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  75. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  76. partibus egregie multis multoque minores,
  77. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  78. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  79. sanctius et multo certa ratione magis quam
  80. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  81. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  82. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  83. Primum quod motus exempto rebus inani
  84. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  85. aera solem ignem terras animalia frugis
  86. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  87. deinde quod omnino finem non esse secandis
  88. corporibus facient neque pausam stare fragori
  89. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  90. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  91. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  92. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  93. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  94. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  95. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  96. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  97. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  98. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  99. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  100. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  101. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  102. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  103. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  104. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  105. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  106. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  107. quam contra res illorum retroque putari?
  108. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  109. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  110. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  111. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  112. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  113. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  114. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  115. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  116. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  117. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  118. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  119. at primordia gignundis in rebus oportet
  120. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  121. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  122. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  123. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  124. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  125. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  126. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  127. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  128. nec cessare haec inter se mutare, meare
  129. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  130. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  131. immutabile enim quiddam superare necessest,
  132. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  133. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  134. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  135. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  136. in commutatum veniunt, constare necessest
  137. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  138. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  139. quin potius tali natura praedita quaedam
  140. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  141. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  142. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  143. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  144. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  145. aeris e terra res omnis crescere alique;
  146. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  147. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  148. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  149. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  150. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  151. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  152. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  153. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  154. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  155. ni mirum quia multa modis communia multis
  156. multarum rerum in rebus primordia mixta
  157. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  158. atque eadem magni refert primordia saepe
  159. cum quibus et quali positura contineantur
  160. et quos inter se dent motus accipiantque;
  161. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  162. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  163. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  164. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  165. multa elementa vides multis communia verbis,
  166. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  167. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  168. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  169. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  170. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  171. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  172. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  173. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  174. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  175. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  176. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  177. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  178. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  179. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  180. ex aurique putat micis consistere posse
  181. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  182. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  183. cetera consimili fingit ratione putatque.
  184. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  185. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  186. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  187. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  188. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  189. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  190. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  191. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  192. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  193. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  194. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  195. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  196. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  197. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  198. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  199. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  200. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  201. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  202. * * *
  203. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  204. esse et habere in se nervorum corpora parva
  205. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  206. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  207. ex alienigenis rebus constare putetur,
  208. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  209. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  210. si sunt in terris, terram constare necessest
  211. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  212. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  213. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  214. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  215. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  216. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  217. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  218. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  219. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  220. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  221. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  222. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  223. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  224. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  225. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  226. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  227. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  228. et latices dulcis guttas similique sapore
  229. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  230. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  231. herbarum genera et fruges frondesque videri
  232. dispertita inter terram latitare minute,
  233. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  234. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  235. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  236. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  237. verum semina multimodis inmixta latere
  238. multarum rerum in rebus communia debent.
  239. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  240. arboribus vicina cacumina summa terantur
  241. inter se validis facere id cogentibus austris,
  242. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  243. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  244. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  245. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  246. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  247. non possent ullum tempus celarier ignes,
  248. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  249. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  250. permagni referre eadem primordia saepe
  251. cum quibus et quali positura contineantur
  252. et quos inter se dent motus accipiantque,
  253. atque eadem paulo inter se mutata creare
  254. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  255. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  256. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  257. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  258. si fieri non posse putas, quin materiai
  259. corpora consimili natura praedita fingas,
  260. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  261. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  262. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  263. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  264. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  265. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  266. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  267. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  268. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  269. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  270. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  271. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  272. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  273. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  274. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  275. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  276. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  277. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  278. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  279. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  280. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  281. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  282. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  283. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  284. sed potius tali facto recreata valescat,
  285. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  286. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  287. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  288. carmine Pierio rationem exponere nostram
  289. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  290. si tibi forte animum tali ratione tenere
  291. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  292. naturam rerum, qua constet compta figura.
  293. Sed quoniam docui solidissima materiai
  294. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  295. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  296. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  297. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  298. pervideamus utrum finitum funditus omne
  299. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  300. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  301. finitumst; namque extremum debebat habere.
  302. extremum porro nullius posse videtur
  303. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  304. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  305. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  306. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  307. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  308. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  309. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  310. Praeterea si iam finitum constituatur
  311. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  312. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  313. id validis utrum contortum viribus ire
  314. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  315. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  316. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  317. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  318. cogit ut exempta concedas fine patere.
  319. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  320. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  321. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  322. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  323. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  324. fiet uti nusquam possit consistere finis
  325. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  326. Praeterea spatium summai totius omne
  327. undique si inclusum certis consisteret oris
  328. finitumque foret, iam copia materiai
  329. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  330. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  331. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  332. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  333. ex infinito iam tempore subsidendo.
  334. at nunc ni mirum requies data principiorum
  335. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  336. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  337. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  338. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  339. ex infinito cita corpora materiai.
  340. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  341. aer dissaepit collis atque aera montes,
  342. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  343. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  344. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  345. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  346. perpetuo possint aevi labentia tractu
  347. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  348. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  349. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  350. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  351. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  352. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  353. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  354. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  355. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  356. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  357. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  358. exiguum possent horai sistere tempus;
  359. nam dispulsa suo de coetu materiai
  360. copia ferretur magnum per inane soluta,
  361. sive adeo potius numquam concreta creasset
  362. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  363. nam certe neque consilio primordia rerum
  364. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  365. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  366. sed quia multa modis multis mutata per omne
  367. ex infinito vexantur percita plagis,
  368. omne genus motus et coetus experiundo
  369. tandem deveniunt in talis disposituras,
  370. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  371. et multos etiam magnos servata per annos
  372. ut semel in motus coniectast convenientis,
  373. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  374. integrent amnes et solis terra vapore
  375. fota novet fetus summissaque gens animantum
  376. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  377. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  378. ex infinito suboriri copia posset,
  379. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  380. nam vel uti privata cibo natura animantum
  381. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  382. dissolui simul ac defecit suppeditare
  383. materies aliqua ratione aversa viai.
  384. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  385. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  386. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  387. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  388. inter dum resilire tamen coguntur et una
  389. principiis rerum spatium tempusque fugai
  390. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  391. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  392. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  393. infinita opus est vis undique materiai.
  394. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  395. in medium summae quod dicunt omnia niti
  396. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  397. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  398. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  399. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  400. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  401. nitier in terraque retro requiescere posta,
  402. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  403. et simili ratione animalia suppa vagari
  404. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  405. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  406. sponte sua possint in caeli templa volare;
  407. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  408. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  409. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  410. sed vanus stolidis haec * * *
  411. amplexi quod habent perv * * *
  412. nam medium nihil esse potest * * *
  413. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  414. possit ibi quicquam consistere * * *
  415. quam quavis alia longe ratione * * *
  416. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  417. per medium, per non medium, concedere debet
  418. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  419. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  420. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  421. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  422. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  423. haud igitur possunt tali ratione teneri
  424. res in concilium medii cuppedine victae.
  425. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  426. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  427. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  428. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  429. at contra tenuis exponunt aeris auras
  430. et calidos simul a medio differrier ignis,
  431. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  432. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  433. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  434. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  435. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  436. ---
  437. ---
  438. ---
  439. ---
  440. ---
  441. ---
  442. ---
  443. ---
  444. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  445. diffugiant subito magnum per inane soluta
  446. et ne cetera consimili ratione sequantur
  447. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  448. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  449. inter permixtas rerum caelique ruinas
  450. corpora solventes abeat per inane profundum,
  451. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  452. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  453. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  454. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  455. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  456. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  457. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  458. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  459. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  15. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  16. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  17. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  18. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  19. iucundo sensu cura semota metuque?
  20. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  21. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  22. delicias quoque uti multas substernere possint
  23. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  24. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  25. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  26. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  27. nec domus argento fulget auroque renidet
  28. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  29. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  30. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  31. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  32. praesertim cum tempestas adridet et anni