De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. primum Graius homo mortalis tollere contra
  2. est oculos ausus primusque obsistere contra;
  3. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
  4. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  5. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  6. naturae primus portarum claustra cupiret.
  7. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  8. processit longe flammantia moenia mundi
  9. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  10. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  11. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  12. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  13. quare religio pedibus subiecta vicissim
  14. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  15. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  16. impia te rationis inire elementa viamque
  17. indugredi sceleris. quod contra saepius illa
  18. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  19. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  20. Iphianassai turparunt sanguine foede
  21. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  22. cui simul infula virgineos circum data comptus
  23. ex utraque pari malarum parte profusast,
  24. et maestum simul ante aras adstare parentem
  25. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  26. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  27. muta metu terram genibus summissa petebat.
  28. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  29. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  30. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  31. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  32. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  33. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  34. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  35. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  36. tantum religio potuit suadere malorum.
  37. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  38. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  39. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  40. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  41. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  42. et merito; nam si certam finem esse viderent
  43. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  44. religionibus atque minis obsistere vatum.
  45. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  46. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  47. ignoratur enim quae sit natura animai,
  48. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  49. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  50. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  51. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  52. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  53. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  54. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  55. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  56. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  57. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  58. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  59. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  60. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  61. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  62. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  63. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  64. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  65. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  66. unde anima atque animi constet natura videndum,
  67. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  68. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  69. cernere uti videamur eos audireque coram,
  70. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  71. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  72. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  73. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  74. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  75. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  76. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  77. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  78. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  79. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  80. res quibus occultas penitus convisere possis.
  81. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  82. non radii solis neque lucida tela diei
  83. discutiant, sed naturae species ratioque.
  84. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  85. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  86. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  87. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  88. quorum operum causas nulla ratione videre
  89. possunt ac fieri divino numine rentur.
  90. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  91. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  92. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  93. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  94. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  95. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  96. e mare primum homines, e terra posset oriri
  97. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  98. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  99. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  100. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  101. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  102. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  103. qui posset mater rebus consistere certa?
  104. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  105. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  106. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  107. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  108. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  109. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  110. vites autumno fundi suadente videmus,
  111. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  112. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  113. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  114. tuto res teneras effert in luminis oras?
  115. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  116. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  117. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  118. concilio possent arceri tempore iniquo.
  119. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  120. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  121. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  122. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  123. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  124. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  125. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  126. quicque sua de materia grandescere alique.
  127. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  128. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  129. nec porro secreta cibo natura animantum
  130. propagare genus possit vitamque tueri;
  131. ut potius multis communia corpora rebus
  132. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  133. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  134. Denique cur homines tantos natura parare
  135. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  136. transire et magnos manibus divellere montis
  137. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  138. si non, materies quia rebus reddita certast
  139. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  140. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  141. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  142. aeris in teneras possint proferrier auras.
  143. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  144. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  145. esse videlicet in terris primordia rerum
  146. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  147. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  148. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  149. sponte sua multo fieri meliora videres.
  150. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  151. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  152. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  153. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  154. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  155. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  156. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  157. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  158. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  159. nullius exitium patitur natura videri.
  160. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  161. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  162. unde animale genus generatim in lumina vitae
  163. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  164. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  165. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  166. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  167. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  168. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  169. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  170. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  171. inmortali sunt natura praedita certe.
  172. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  173. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  174. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  175. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  176. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  177. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  178. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  179. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  180. dissimiles constant aeternaque materies est,
  181. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  182. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  183. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  184. discidio redeunt in corpora materiai.
  185. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  186. in gremium matris terrai praecipitavit;
  187. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  188. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  189. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  190. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  191. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  192. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  193. corpora deponunt et candens lacteus umor
  194. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  195. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  196. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  197. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  198. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  199. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  200. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  201. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  202. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  203. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  204. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  205. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  206. Principio venti vis verberat incita corpus
  207. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  208. inter dum rapido percurrens turbine campos
  209. arboribus magnis sternit montisque supremos
  210. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  211. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  212. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  213. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  214. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  215. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  216. et cum mollis aquae fertur natura repente
  217. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  218. montibus ex altis magnus decursus aquai
  219. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  220. nec validi possunt pontes venientis aquai
  221. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  222. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  223. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  224. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  225. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  226. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  227. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  228. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  229. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  230. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  231. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  232. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  233. Tum porro varios rerum sentimus odores
  234. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  235. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  236. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  237. quae tamen omnia corporea constare necessest
  238. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  239. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  240. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  241. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  242. at neque quo pacto persederit umor aquai
  243. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  244. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  245. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  246. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  247. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  248. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  249. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  250. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  251. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  252. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  253. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  254. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  255. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  256. invida praeclusit speciem natura videndi.
  257. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  258. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  259. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  260. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  261. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  262. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  263. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  264. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  265. omnia natura; namque est in rebus inane.
  266. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  267. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  268. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  269. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  270. quod si non esset, nulla ratione moveri
  271. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  272. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  273. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  274. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  275. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  276. multa modis multis varia ratione moveri
  277. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  278. non tam sollicito motu privata carerent
  279. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  280. undique materies quoniam stipata quiesset.
  281. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  282. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  283. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  284. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  285. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  286. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  287. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  288. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  289. inter saepta meant voces et clausa domorum
  290. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  291. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  292. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  293. Denique cur alias aliis praestare videmus
  294. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  295. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  296. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  297. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  298. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  299. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  300. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;