De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. primum Graius homo mortalis tollere contra
  2. est oculos ausus primusque obsistere contra;
  3. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
  4. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  5. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  6. naturae primus portarum claustra cupiret.
  7. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  8. processit longe flammantia moenia mundi
  9. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  10. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  11. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  12. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  13. quare religio pedibus subiecta vicissim
  14. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  15. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  16. impia te rationis inire elementa viamque
  17. indugredi sceleris. quod contra saepius illa
  18. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  19. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  20. Iphianassai turparunt sanguine foede
  21. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  22. cui simul infula virgineos circum data comptus
  23. ex utraque pari malarum parte profusast,
  24. et maestum simul ante aras adstare parentem
  25. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  26. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  27. muta metu terram genibus summissa petebat.
  28. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  29. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  30. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  31. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  32. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  33. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  34. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  35. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  36. tantum religio potuit suadere malorum.
  37. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  38. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  39. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  40. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  41. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  42. et merito; nam si certam finem esse viderent
  43. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  44. religionibus atque minis obsistere vatum.
  45. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  46. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  47. ignoratur enim quae sit natura animai,
  48. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  49. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  50. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  51. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  52. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  53. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  54. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  55. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  56. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  57. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  58. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  59. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  60. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  61. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  62. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  63. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  64. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  65. in terris, tunc cum primis ratione sagaci