De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  2. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  3. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  4. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  5. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  6. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  7. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  8. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  9. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  10. ut videas non e stipatis partibus esse.
  11. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  12. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  13. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  14. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  15. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  16. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  17. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  18. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  19. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  20. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  21. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  22. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  23. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  24. naturam res et convertunt corpora sese,
  25. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  26. nil referret enim quaedam decedere, abire
  27. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  28. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  29. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  30. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  31. concursus motus ordo positura figurae
  32. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  33. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  34. praeterea rei quae corpora mittere possit
  35. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  36. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  37. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  38. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  39. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  40. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  41. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  42. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  43. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  44. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  45. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  46. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  47. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  48. et velit ardoris naturam linquere solam,
  49. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  50. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  51. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  52. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  53. et qui principium gignundis aera rebus
  54. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  55. fingere res ipsum per se terramve creare
  56. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  57. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  58. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  59. aera iungentes igni terramque liquori,
  60. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  61. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  62. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  63. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  64. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  65. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  66. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  67. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  68. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  69. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  70. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  71. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  72. quae cum magna modis multis miranda videtur
  73. gentibus humanis regio visendaque fertur
  74. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  75. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  76. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  77. carmina quin etiam divini pectoris eius
  78. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  79. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  80. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  81. partibus egregie multis multoque minores,
  82. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  83. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  84. sanctius et multo certa ratione magis quam
  85. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  86. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  87. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  88. Primum quod motus exempto rebus inani
  89. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  90. aera solem ignem terras animalia frugis
  91. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  92. deinde quod omnino finem non esse secandis
  93. corporibus facient neque pausam stare fragori
  94. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  95. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  96. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  97. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  98. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  99. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  100. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  101. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  102. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  103. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  104. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  105. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  106. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  107. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  108. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  109. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  110. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  111. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  112. quam contra res illorum retroque putari?
  113. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  114. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  115. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  116. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  117. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  118. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  119. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  120. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  121. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  122. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  123. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  124. at primordia gignundis in rebus oportet
  125. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  126. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  127. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  128. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  129. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  130. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  131. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  132. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  133. nec cessare haec inter se mutare, meare
  134. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  135. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  136. immutabile enim quiddam superare necessest,
  137. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  138. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  139. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  140. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  141. in commutatum veniunt, constare necessest
  142. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  143. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  144. quin potius tali natura praedita quaedam
  145. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  146. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  147. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  148. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  149. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  150. aeris e terra res omnis crescere alique;
  151. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  152. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  153. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  154. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  155. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  156. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  157. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  158. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  159. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  160. ni mirum quia multa modis communia multis
  161. multarum rerum in rebus primordia mixta
  162. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  163. atque eadem magni refert primordia saepe
  164. cum quibus et quali positura contineantur
  165. et quos inter se dent motus accipiantque;
  166. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  167. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  168. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  169. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  170. multa elementa vides multis communia verbis,
  171. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  172. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  173. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  174. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  175. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  176. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  177. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  178. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  179. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  180. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  181. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  182. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  183. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  184. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  185. ex aurique putat micis consistere posse
  186. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  187. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  188. cetera consimili fingit ratione putatque.
  189. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  190. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  191. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  192. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  193. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  194. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  195. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  196. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  197. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  198. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  199. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  200. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  201. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  202. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  203. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  204. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  205. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  206. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  207. * * *
  208. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  209. esse et habere in se nervorum corpora parva
  210. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  211. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  212. ex alienigenis rebus constare putetur,
  213. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  214. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  215. si sunt in terris, terram constare necessest
  216. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  217. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  218. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  219. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  220. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  221. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  222. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  223. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  224. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  225. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  226. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  227. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  228. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  229. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  230. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  231. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  232. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  233. et latices dulcis guttas similique sapore
  234. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  235. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  236. herbarum genera et fruges frondesque videri
  237. dispertita inter terram latitare minute,
  238. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  239. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  240. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  241. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  242. verum semina multimodis inmixta latere
  243. multarum rerum in rebus communia debent.
  244. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  245. arboribus vicina cacumina summa terantur
  246. inter se validis facere id cogentibus austris,
  247. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  248. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  249. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  250. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  251. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  252. non possent ullum tempus celarier ignes,
  253. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  254. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  255. permagni referre eadem primordia saepe
  256. cum quibus et quali positura contineantur
  257. et quos inter se dent motus accipiantque,
  258. atque eadem paulo inter se mutata creare
  259. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  260. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  261. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  262. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  263. si fieri non posse putas, quin materiai
  264. corpora consimili natura praedita fingas,
  265. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  266. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  267. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  268. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  269. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  270. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  271. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  272. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  273. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  274. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  275. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  276. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  277. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  278. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  279. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  280. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  281. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  282. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  283. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  284. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  285. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  286. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  287. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  288. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  289. sed potius tali facto recreata valescat,
  290. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  291. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  292. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  293. carmine Pierio rationem exponere nostram
  294. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  295. si tibi forte animum tali ratione tenere
  296. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  297. naturam rerum, qua constet compta figura.
  298. Sed quoniam docui solidissima materiai
  299. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  300. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  301. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  302. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  303. pervideamus utrum finitum funditus omne
  304. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  305. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  306. finitumst; namque extremum debebat habere.
  307. extremum porro nullius posse videtur
  308. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  309. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  310. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  311. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  312. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  313. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  314. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  315. Praeterea si iam finitum constituatur
  316. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  317. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  318. id validis utrum contortum viribus ire
  319. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  320. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  321. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  322. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  323. cogit ut exempta concedas fine patere.
  324. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  325. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  326. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  327. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  328. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  329. fiet uti nusquam possit consistere finis
  330. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  331. Praeterea spatium summai totius omne
  332. undique si inclusum certis consisteret oris
  333. finitumque foret, iam copia materiai
  334. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  335. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  336. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  337. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  338. ex infinito iam tempore subsidendo.
  339. at nunc ni mirum requies data principiorum
  340. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  341. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  342. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  343. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  344. ex infinito cita corpora materiai.
  345. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  346. aer dissaepit collis atque aera montes,
  347. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  348. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  349. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  350. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  351. perpetuo possint aevi labentia tractu
  352. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  353. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  354. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  355. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  356. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  357. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  358. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  359. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  360. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  361. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  362. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  363. exiguum possent horai sistere tempus;
  364. nam dispulsa suo de coetu materiai
  365. copia ferretur magnum per inane soluta,
  366. sive adeo potius numquam concreta creasset
  367. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  368. nam certe neque consilio primordia rerum
  369. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  370. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  371. sed quia multa modis multis mutata per omne
  372. ex infinito vexantur percita plagis,
  373. omne genus motus et coetus experiundo
  374. tandem deveniunt in talis disposituras,
  375. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  376. et multos etiam magnos servata per annos
  377. ut semel in motus coniectast convenientis,
  378. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  379. integrent amnes et solis terra vapore
  380. fota novet fetus summissaque gens animantum
  381. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  382. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  383. ex infinito suboriri copia posset,
  384. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  385. nam vel uti privata cibo natura animantum
  386. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  387. dissolui simul ac defecit suppeditare
  388. materies aliqua ratione aversa viai.
  389. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  390. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  391. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  392. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  393. inter dum resilire tamen coguntur et una
  394. principiis rerum spatium tempusque fugai
  395. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  396. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  397. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  398. infinita opus est vis undique materiai.
  399. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  400. in medium summae quod dicunt omnia niti
  401. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  402. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  403. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  404. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  405. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  406. nitier in terraque retro requiescere posta,
  407. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  408. et simili ratione animalia suppa vagari
  409. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  410. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  411. sponte sua possint in caeli templa volare;
  412. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  413. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  414. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  415. sed vanus stolidis haec * * *
  416. amplexi quod habent perv * * *
  417. nam medium nihil esse potest * * *
  418. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  419. possit ibi quicquam consistere * * *
  420. quam quavis alia longe ratione * * *
  421. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  422. per medium, per non medium, concedere debet
  423. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  424. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  425. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  426. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  427. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  428. haud igitur possunt tali ratione teneri
  429. res in concilium medii cuppedine victae.
  430. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  431. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  432. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  433. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  434. at contra tenuis exponunt aeris auras
  435. et calidos simul a medio differrier ignis,
  436. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  437. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  438. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  439. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  440. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  441. ---
  442. ---
  443. ---
  444. ---
  445. ---
  446. ---
  447. ---
  448. ---
  449. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  450. diffugiant subito magnum per inane soluta
  451. et ne cetera consimili ratione sequantur
  452. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  453. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  454. inter permixtas rerum caelique ruinas
  455. corpora solventes abeat per inane profundum,
  456. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  457. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  458. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  459. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  460. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  461. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  462. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  463. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  464. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  15. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  16. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  17. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  18. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  19. iucundo sensu cura semota metuque?
  20. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  21. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  22. delicias quoque uti multas substernere possint
  23. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  24. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  25. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  26. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  27. nec domus argento fulget auroque renidet
  28. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  29. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  30. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  31. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  32. praesertim cum tempestas adridet et anni
  33. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  34. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  35. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  36. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  37. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  38. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  39. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  40. si non forte tuas legiones per loca campi
  41. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  42. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  43. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  44. his tibi tum rebus timefactae religiones
  45. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  46. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  47. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  48. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  49. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  50. audacterque inter reges rerumque potentis
  51. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  52. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  53. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  54. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  55. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  56. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  57. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  58. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  59. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  60. non radii solis neque lucida tela diei
  61. discutiant, sed naturae species ratioque.
  62. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  63. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  64. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  65. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  66. expediam: tu te dictis praebere memento.
  67. nam certe non inter se stipata cohaeret
  68. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  69. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  70. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  71. cum tamen incolumis videatur summa manere
  72. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  73. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  74. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  75. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  76. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  77. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  78. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  79. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  80. Si cessare putas rerum primordia posse
  81. cessandoque novos rerum progignere motus,
  82. avius a vera longe ratione vagaris.
  83. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  84. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  85. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  86. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  87. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  88. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  89. et quo iactari magis omnia materiai
  90. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  91. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  92. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  93. inmensumque patere in cunctas undique partis
  94. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  95. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  96. reddita corporibus primis per inane profundum,
  97. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  98. partim intervallis magnis confulta resultant,
  99. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  100. et quae cumque magis condenso conciliatu
  101. exiguis intervallis convecta resultant,
  102. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  103. haec validas saxi radices et fera ferri
  104. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  105. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  106. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  107. in magnis intervallis; haec aera rarum
  108. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  109. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  110. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  111. consociare etiam motus potuere recepta.
  112. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  113. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  114. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  115. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  116. multa minuta modis multis per inane videbis
  117. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  118. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  119. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  120. conciliis et discidiis exercita crebris;
  121. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  122. quale sit in magno iactari semper inani.
  123. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  124. exemplare dare et vestigia notitiai.
  125. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  126. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  127. quod tales turbae motus quoque materiai
  128. significant clandestinos caecosque subesse.
  129. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  130. commutare viam retroque repulsa reverti
  131. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  132. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  133. prima moventur enim per se primordia rerum,
  134. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  135. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  136. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  137. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  138. sic a principiis ascendit motus et exit
  139. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  140. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  141. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  142. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  143. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  144. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  145. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  146. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  147. quam subito soleat sol ortus tempore tali