De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  2. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  3. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  4. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  5. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  6. languidior porro disiectis disque supatis.
  7. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  8. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  9. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  10. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  11. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  12. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  13. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  14. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  15. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  16. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  17. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  18. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  19. ut videas non e stipatis partibus esse.
  20. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  21. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  22. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  23. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  24. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  25. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  26. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  27. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  28. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  29. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  30. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  31. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  32. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  33. naturam res et convertunt corpora sese,
  34. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  35. nil referret enim quaedam decedere, abire
  36. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  37. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  38. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  39. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  40. concursus motus ordo positura figurae
  41. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  42. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  43. praeterea rei quae corpora mittere possit
  44. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  45. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  46. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  47. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  48. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  49. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  50. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  51. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  52. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  53. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  54. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  55. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  56. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  57. et velit ardoris naturam linquere solam,
  58. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  59. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  60. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  61. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  62. et qui principium gignundis aera rebus
  63. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  64. fingere res ipsum per se terramve creare
  65. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  66. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  67. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  68. aera iungentes igni terramque liquori,
  69. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  70. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  71. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  72. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  73. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  74. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  75. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  76. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  77. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  78. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  79. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  80. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  81. quae cum magna modis multis miranda videtur
  82. gentibus humanis regio visendaque fertur
  83. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  84. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  85. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  86. carmina quin etiam divini pectoris eius
  87. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  88. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  89. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  90. partibus egregie multis multoque minores,
  91. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  92. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  93. sanctius et multo certa ratione magis quam
  94. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  95. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  96. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  97. Primum quod motus exempto rebus inani
  98. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  99. aera solem ignem terras animalia frugis
  100. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  101. deinde quod omnino finem non esse secandis
  102. corporibus facient neque pausam stare fragori
  103. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  104. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  105. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  106. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  107. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  108. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  109. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  110. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  111. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  112. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  113. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  114. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  115. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  116. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  117. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  118. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  119. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  120. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  121. quam contra res illorum retroque putari?
  122. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  123. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  124. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  125. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  126. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  127. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  128. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  129. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;