De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  2. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  3. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  4. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  5. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  6. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  7. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  8. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  9. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  10. languidior porro disiectis disque supatis.
  11. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  12. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  13. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  14. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  15. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  16. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  17. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  18. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  19. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  20. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  21. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  22. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  23. ut videas non e stipatis partibus esse.
  24. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  25. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  26. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  27. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  28. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  29. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  30. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  31. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  32. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  33. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  34. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  35. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  36. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  37. naturam res et convertunt corpora sese,
  38. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  39. nil referret enim quaedam decedere, abire
  40. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  41. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  42. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  43. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  44. concursus motus ordo positura figurae
  45. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  46. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  47. praeterea rei quae corpora mittere possit
  48. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  49. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  50. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  51. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  52. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  53. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  54. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  55. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  56. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  57. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  58. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  59. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  60. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  61. et velit ardoris naturam linquere solam,
  62. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  63. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  64. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  65. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  66. et qui principium gignundis aera rebus
  67. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  68. fingere res ipsum per se terramve creare
  69. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  70. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  71. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  72. aera iungentes igni terramque liquori,
  73. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  74. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  75. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  76. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  77. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  78. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  79. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  80. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  81. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  82. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  83. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  84. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  85. quae cum magna modis multis miranda videtur
  86. gentibus humanis regio visendaque fertur
  87. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  88. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  89. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  90. carmina quin etiam divini pectoris eius
  91. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  92. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  93. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  94. partibus egregie multis multoque minores,
  95. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  96. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  97. sanctius et multo certa ratione magis quam
  98. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  99. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  100. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  101. Primum quod motus exempto rebus inani
  102. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  103. aera solem ignem terras animalia frugis
  104. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  105. deinde quod omnino finem non esse secandis
  106. corporibus facient neque pausam stare fragori
  107. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  108. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  109. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  110. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  111. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  112. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  113. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  114. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  115. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  116. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  117. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  118. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  119. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  120. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  121. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  122. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  123. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  124. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  125. quam contra res illorum retroque putari?
  126. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  127. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  128. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  129. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  130. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  131. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  132. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  133. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  134. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  135. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  136. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  137. at primordia gignundis in rebus oportet
  138. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  139. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  140. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  141. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  142. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  143. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  144. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  145. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  146. nec cessare haec inter se mutare, meare
  147. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  148. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  149. immutabile enim quiddam superare necessest,
  150. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  151. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  152. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  153. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  154. in commutatum veniunt, constare necessest
  155. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  156. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  157. quin potius tali natura praedita quaedam
  158. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  159. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  160. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  161. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  162. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  163. aeris e terra res omnis crescere alique;
  164. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  165. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  166. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  167. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  168. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  169. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  170. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  171. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  172. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  173. ni mirum quia multa modis communia multis
  174. multarum rerum in rebus primordia mixta
  175. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  176. atque eadem magni refert primordia saepe
  177. cum quibus et quali positura contineantur
  178. et quos inter se dent motus accipiantque;
  179. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  180. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  181. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  182. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  183. multa elementa vides multis communia verbis,
  184. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  185. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  186. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  187. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  188. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  189. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  190. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  191. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  192. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  193. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  194. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  195. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  196. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  197. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  198. ex aurique putat micis consistere posse
  199. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  200. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,