De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  2. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  3. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  4. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  5. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  6. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  7. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  8. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  9. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  10. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  11. languidior porro disiectis disque supatis.
  12. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  13. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  14. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  15. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  16. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  17. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  18. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  19. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  20. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  21. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  22. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  23. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  24. ut videas non e stipatis partibus esse.
  25. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  26. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  27. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  28. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  29. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  30. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  31. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  32. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  33. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  34. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  35. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  36. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  37. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  38. naturam res et convertunt corpora sese,
  39. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  40. nil referret enim quaedam decedere, abire
  41. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  42. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  43. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  44. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  45. concursus motus ordo positura figurae
  46. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  47. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  48. praeterea rei quae corpora mittere possit
  49. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  50. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  51. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  52. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  53. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  54. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  55. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  56. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  57. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  58. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  59. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  60. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  61. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  62. et velit ardoris naturam linquere solam,
  63. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  64. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  65. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  66. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  67. et qui principium gignundis aera rebus
  68. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  69. fingere res ipsum per se terramve creare
  70. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  71. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  72. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  73. aera iungentes igni terramque liquori,
  74. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  75. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  76. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  77. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  78. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  79. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  80. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  81. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  82. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  83. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  84. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  85. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  86. quae cum magna modis multis miranda videtur
  87. gentibus humanis regio visendaque fertur
  88. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  89. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  90. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  91. carmina quin etiam divini pectoris eius
  92. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  93. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  94. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  95. partibus egregie multis multoque minores,
  96. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  97. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  98. sanctius et multo certa ratione magis quam
  99. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  100. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  101. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  102. Primum quod motus exempto rebus inani
  103. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  104. aera solem ignem terras animalia frugis
  105. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  106. deinde quod omnino finem non esse secandis
  107. corporibus facient neque pausam stare fragori
  108. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  109. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  110. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  111. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  112. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  113. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  114. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  115. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  116. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  117. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  118. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  119. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  120. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  121. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  122. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  123. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  124. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  125. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  126. quam contra res illorum retroque putari?
  127. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  128. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  129. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  130. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  131. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  132. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  133. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  134. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  135. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  136. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  137. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  138. at primordia gignundis in rebus oportet
  139. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  140. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  141. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  142. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  143. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  144. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  145. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  146. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  147. nec cessare haec inter se mutare, meare
  148. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  149. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  150. immutabile enim quiddam superare necessest,
  151. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  152. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  153. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  154. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  155. in commutatum veniunt, constare necessest
  156. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  157. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  158. quin potius tali natura praedita quaedam
  159. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  160. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  161. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  162. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  163. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  164. aeris e terra res omnis crescere alique;
  165. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  166. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  167. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  168. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  169. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  170. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  171. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  172. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  173. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  174. ni mirum quia multa modis communia multis
  175. multarum rerum in rebus primordia mixta
  176. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  177. atque eadem magni refert primordia saepe
  178. cum quibus et quali positura contineantur
  179. et quos inter se dent motus accipiantque;
  180. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  181. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  182. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  183. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  184. multa elementa vides multis communia verbis,
  185. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  186. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  187. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  188. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  189. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  190. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  191. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  192. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  193. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  194. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  195. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  196. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  197. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  198. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  199. ex aurique putat micis consistere posse
  200. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  201. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  202. cetera consimili fingit ratione putatque.
  203. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  204. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  205. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  206. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  207. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  208. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  209. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  210. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  211. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  212. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  213. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  214. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  215. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  216. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  217. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  218. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  219. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  220. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  221. * * *
  222. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  223. esse et habere in se nervorum corpora parva
  224. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  225. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  226. ex alienigenis rebus constare putetur,
  227. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  228. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  229. si sunt in terris, terram constare necessest
  230. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  231. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  232. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  233. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  234. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  235. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  236. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  237. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  238. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  239. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  240. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  241. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  242. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  243. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  244. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  245. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  246. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  247. et latices dulcis guttas similique sapore
  248. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  249. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  250. herbarum genera et fruges frondesque videri
  251. dispertita inter terram latitare minute,
  252. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  253. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  254. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  255. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  256. verum semina multimodis inmixta latere
  257. multarum rerum in rebus communia debent.
  258. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  259. arboribus vicina cacumina summa terantur
  260. inter se validis facere id cogentibus austris,
  261. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  262. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  263. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  264. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  265. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  266. non possent ullum tempus celarier ignes,
  267. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  268. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  269. permagni referre eadem primordia saepe
  270. cum quibus et quali positura contineantur
  271. et quos inter se dent motus accipiantque,
  272. atque eadem paulo inter se mutata creare
  273. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  274. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  275. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  276. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  277. si fieri non posse putas, quin materiai
  278. corpora consimili natura praedita fingas,
  279. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  280. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  281. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  282. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  283. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  284. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  285. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  286. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  287. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  288. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  289. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  290. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  291. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  292. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  293. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  294. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  295. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  296. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  297. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  298. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  299. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  300. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  301. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  302. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  303. sed potius tali facto recreata valescat,
  304. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  305. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  306. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  307. carmine Pierio rationem exponere nostram
  308. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  309. si tibi forte animum tali ratione tenere
  310. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  311. naturam rerum, qua constet compta figura.
  312. Sed quoniam docui solidissima materiai
  313. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  314. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  315. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  316. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  317. pervideamus utrum finitum funditus omne
  318. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  319. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  320. finitumst; namque extremum debebat habere.
  321. extremum porro nullius posse videtur
  322. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  323. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  324. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  325. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  326. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  327. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  328. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  329. Praeterea si iam finitum constituatur
  330. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  331. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  332. id validis utrum contortum viribus ire
  333. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  334. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  335. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  336. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  337. cogit ut exempta concedas fine patere.
  338. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  339. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  340. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  341. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  342. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  343. fiet uti nusquam possit consistere finis
  344. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  345. Praeterea spatium summai totius omne
  346. undique si inclusum certis consisteret oris
  347. finitumque foret, iam copia materiai
  348. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  349. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  350. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  351. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  352. ex infinito iam tempore subsidendo.
  353. at nunc ni mirum requies data principiorum
  354. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  355. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  356. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  357. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  358. ex infinito cita corpora materiai.
  359. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  360. aer dissaepit collis atque aera montes,
  361. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  362. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  363. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  364. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  365. perpetuo possint aevi labentia tractu
  366. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  367. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  368. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  369. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  370. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  371. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  372. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  373. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  374. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  375. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  376. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  377. exiguum possent horai sistere tempus;
  378. nam dispulsa suo de coetu materiai
  379. copia ferretur magnum per inane soluta,
  380. sive adeo potius numquam concreta creasset
  381. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  382. nam certe neque consilio primordia rerum
  383. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  384. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  385. sed quia multa modis multis mutata per omne
  386. ex infinito vexantur percita plagis,
  387. omne genus motus et coetus experiundo
  388. tandem deveniunt in talis disposituras,
  389. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  390. et multos etiam magnos servata per annos
  391. ut semel in motus coniectast convenientis,
  392. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  393. integrent amnes et solis terra vapore
  394. fota novet fetus summissaque gens animantum
  395. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  396. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  397. ex infinito suboriri copia posset,
  398. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  399. nam vel uti privata cibo natura animantum
  400. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  401. dissolui simul ac defecit suppeditare
  402. materies aliqua ratione aversa viai.
  403. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  404. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  405. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  406. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  407. inter dum resilire tamen coguntur et una
  408. principiis rerum spatium tempusque fugai
  409. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  410. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  411. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  412. infinita opus est vis undique materiai.
  413. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  414. in medium summae quod dicunt omnia niti
  415. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  416. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  417. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  418. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  419. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  420. nitier in terraque retro requiescere posta,
  421. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  422. et simili ratione animalia suppa vagari
  423. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  424. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  425. sponte sua possint in caeli templa volare;
  426. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  427. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  428. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  429. sed vanus stolidis haec * * *
  430. amplexi quod habent perv * * *
  431. nam medium nihil esse potest * * *
  432. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  433. possit ibi quicquam consistere * * *
  434. quam quavis alia longe ratione * * *
  435. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  436. per medium, per non medium, concedere debet
  437. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  438. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  439. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  440. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  441. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  442. haud igitur possunt tali ratione teneri
  443. res in concilium medii cuppedine victae.
  444. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  445. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  446. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  447. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  448. at contra tenuis exponunt aeris auras