De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae caput a caeli regionibus ostendebat
  2. horribili super aspectu mortalibus instans,
  3. primum Graius homo mortalis tollere contra
  4. est oculos ausus primusque obsistere contra;
  5. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
  6. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  7. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  8. naturae primus portarum claustra cupiret.
  9. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  10. processit longe flammantia moenia mundi
  11. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  12. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  13. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  14. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  15. quare religio pedibus subiecta vicissim
  16. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  17. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  18. impia te rationis inire elementa viamque
  19. indugredi sceleris. quod contra saepius illa
  20. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  21. Aulide quo pacto Triviai virginis aram