De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. materies, varios conexus pondera plagas
  2. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  3. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  4. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  5. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  6. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  7. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  8. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  9. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  10. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  11. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  12. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  13. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  14. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  15. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  16. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  17. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  18. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  19. languidior porro disiectis disque supatis.
  20. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  21. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  22. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  23. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  24. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  25. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  26. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  27. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  28. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  29. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  30. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  31. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  32. ut videas non e stipatis partibus esse.
  33. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  34. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  35. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  36. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  37. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  38. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  39. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  40. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  41. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  42. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  43. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  44. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  45. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  46. naturam res et convertunt corpora sese,
  47. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  48. nil referret enim quaedam decedere, abire
  49. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  50. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  51. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  52. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  53. concursus motus ordo positura figurae
  54. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  55. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  56. praeterea rei quae corpora mittere possit
  57. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  58. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  59. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  60. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  61. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  62. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  63. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  64. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  65. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  66. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  67. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  68. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  69. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  70. et velit ardoris naturam linquere solam,
  71. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  72. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  73. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  74. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  75. et qui principium gignundis aera rebus
  76. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  77. fingere res ipsum per se terramve creare
  78. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  79. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  80. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  81. aera iungentes igni terramque liquori,
  82. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  83. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  84. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  85. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  86. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  87. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  88. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  89. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  90. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  91. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  92. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  93. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  94. quae cum magna modis multis miranda videtur
  95. gentibus humanis regio visendaque fertur
  96. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  97. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  98. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  99. carmina quin etiam divini pectoris eius
  100. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  101. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  102. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  103. partibus egregie multis multoque minores,
  104. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  105. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  106. sanctius et multo certa ratione magis quam
  107. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  108. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  109. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  110. Primum quod motus exempto rebus inani
  111. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  112. aera solem ignem terras animalia frugis
  113. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  114. deinde quod omnino finem non esse secandis
  115. corporibus facient neque pausam stare fragori
  116. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  117. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  118. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  119. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  120. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  121. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  122. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  123. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  124. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  125. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  126. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  127. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  128. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  129. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  130. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  131. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  132. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  133. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  134. quam contra res illorum retroque putari?
  135. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  136. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  137. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  138. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  139. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  140. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  141. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  142. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  143. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  144. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  145. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  146. at primordia gignundis in rebus oportet
  147. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  148. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  149. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  150. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  151. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  152. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  153. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  154. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  155. nec cessare haec inter se mutare, meare
  156. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  157. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  158. immutabile enim quiddam superare necessest,