De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  2. non possunt ea quae debet genitalis habere
  3. materies, varios conexus pondera plagas
  4. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  5. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  6. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  7. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  8. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  9. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  10. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  11. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  12. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  13. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  14. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  15. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  16. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  17. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  18. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  19. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  20. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  21. languidior porro disiectis disque supatis.