De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in terris oppressa gravi sub religione,
  2. quae caput a caeli regionibus ostendebat
  3. horribili super aspectu mortalibus instans,
  4. primum Graius homo mortalis tollere contra
  5. est oculos ausus primusque obsistere contra;
  6. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
  7. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  8. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  9. naturae primus portarum claustra cupiret.
  10. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  11. processit longe flammantia moenia mundi
  12. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  13. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  14. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  15. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  16. quare religio pedibus subiecta vicissim
  17. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  18. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  19. impia te rationis inire elementa viamque
  20. indugredi sceleris. quod contra saepius illa
  21. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  22. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  23. Iphianassai turparunt sanguine foede
  24. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  25. cui simul infula virgineos circum data comptus
  26. ex utraque pari malarum parte profusast,
  27. et maestum simul ante aras adstare parentem
  28. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  29. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  30. muta metu terram genibus summissa petebat.
  31. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  32. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  33. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  34. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  35. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  36. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  37. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  38. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  39. tantum religio potuit suadere malorum.
  40. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  41. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  42. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  43. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  44. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  45. et merito; nam si certam finem esse viderent
  46. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  47. religionibus atque minis obsistere vatum.
  48. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  49. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  50. ignoratur enim quae sit natura animai,
  51. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  52. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  53. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  54. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  55. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  56. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  57. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  58. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  59. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  60. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  61. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  62. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  63. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  64. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  65. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  66. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  67. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  68. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  69. unde anima atque animi constet natura videndum,
  70. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  71. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  72. cernere uti videamur eos audireque coram,
  73. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  74. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  75. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  76. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  77. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  78. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  79. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  80. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  81. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  82. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  83. res quibus occultas penitus convisere possis.
  84. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  85. non radii solis neque lucida tela diei
  86. discutiant, sed naturae species ratioque.
  87. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  88. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  89. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  90. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  91. quorum operum causas nulla ratione videre
  92. possunt ac fieri divino numine rentur.
  93. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  94. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  95. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  96. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  97. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  98. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  99. e mare primum homines, e terra posset oriri
  100. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  101. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  102. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  103. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  104. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  105. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  106. qui posset mater rebus consistere certa?
  107. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  108. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  109. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  110. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  111. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  112. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  113. vites autumno fundi suadente videmus,
  114. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  115. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  116. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  117. tuto res teneras effert in luminis oras?
  118. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  119. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  120. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  121. concilio possent arceri tempore iniquo.
  122. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  123. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  124. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  125. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  126. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  127. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  128. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  129. quicque sua de materia grandescere alique.
  130. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  131. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  132. nec porro secreta cibo natura animantum
  133. propagare genus possit vitamque tueri;
  134. ut potius multis communia corpora rebus
  135. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  136. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  137. Denique cur homines tantos natura parare
  138. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  139. transire et magnos manibus divellere montis
  140. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  141. si non, materies quia rebus reddita certast
  142. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  143. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  144. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  145. aeris in teneras possint proferrier auras.
  146. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  147. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  148. esse videlicet in terris primordia rerum
  149. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  150. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  151. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  152. sponte sua multo fieri meliora videres.
  153. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  154. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  155. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  156. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  157. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  158. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  159. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  160. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  161. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  162. nullius exitium patitur natura videri.
  163. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  164. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  165. unde animale genus generatim in lumina vitae
  166. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  167. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  168. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  169. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  170. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  171. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  172. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  173. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  174. inmortali sunt natura praedita certe.
  175. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  176. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  177. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  178. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  179. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  180. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  181. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  182. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  183. dissimiles constant aeternaque materies est,
  184. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  185. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  186. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  187. discidio redeunt in corpora materiai.
  188. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  189. in gremium matris terrai praecipitavit;
  190. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  191. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  192. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  193. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  194. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  195. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  196. corpora deponunt et candens lacteus umor
  197. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  198. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  199. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  200. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  201. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  202. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  203. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  204. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  205. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  206. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  207. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  208. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  209. Principio venti vis verberat incita corpus
  210. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  211. inter dum rapido percurrens turbine campos
  212. arboribus magnis sternit montisque supremos
  213. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  214. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  215. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  216. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  217. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  218. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  219. et cum mollis aquae fertur natura repente
  220. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  221. montibus ex altis magnus decursus aquai
  222. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  223. nec validi possunt pontes venientis aquai
  224. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  225. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  226. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  227. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  228. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  229. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  230. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  231. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  232. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  233. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  234. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  235. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  236. Tum porro varios rerum sentimus odores
  237. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  238. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  239. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  240. quae tamen omnia corporea constare necessest
  241. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  242. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  243. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  244. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  245. at neque quo pacto persederit umor aquai
  246. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  247. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  248. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  249. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  250. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  251. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  252. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  253. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  254. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  255. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  256. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  257. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  258. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  259. invida praeclusit speciem natura videndi.
  260. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  261. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  262. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  263. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  264. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  265. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  266. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  267. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  268. omnia natura; namque est in rebus inane.
  269. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  270. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  271. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  272. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  273. quod si non esset, nulla ratione moveri
  274. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  275. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  276. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  277. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  278. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  279. multa modis multis varia ratione moveri
  280. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  281. non tam sollicito motu privata carerent
  282. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  283. undique materies quoniam stipata quiesset.
  284. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  285. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  286. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  287. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  288. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  289. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  290. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  291. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  292. inter saepta meant voces et clausa domorum
  293. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  294. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  295. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  296. Denique cur alias aliis praestare videmus
  297. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  298. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  299. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  300. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  301. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  302. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  303. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  304. at contra gravius plus in se corporis esse
  305. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  306. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  307. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  308. Illud in his rebus ne te deducere vero
  309. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  310. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  311. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  312. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  313. sic alias quoque res inter se posse moveri
  314. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  315. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  316. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  317. ni spatium dederint latices? concedere porro
  318. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  319. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  320. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  321. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  322. Postremo duo de concursu corpora lata
  323. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  324. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  325. is porro quamvis circum celerantibus auris
  326. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  327. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  328. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  329. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  330. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  331. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  332. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  333. nec tali ratione potest denserier aer
  334. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  335. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  336. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  337. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  338. multaque praeterea tibi possum commemorando
  339. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  340. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  341. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  342. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  343. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  344. cum semel institerunt vestigia certa viai,