De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in terris oppressa gravi sub religione,
  2. quae caput a caeli regionibus ostendebat
  3. horribili super aspectu mortalibus instans,
  4. primum Graius homo mortalis tollere contra
  5. est oculos ausus primusque obsistere contra;
  6. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
  7. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  8. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  9. naturae primus portarum claustra cupiret.
  10. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  11. processit longe flammantia moenia mundi
  12. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  13. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  14. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  15. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  16. quare religio pedibus subiecta vicissim
  17. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  18. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  19. impia te rationis inire elementa viamque
  20. indugredi sceleris. quod contra saepius illa
  21. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  22. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  23. Iphianassai turparunt sanguine foede
  24. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  25. cui simul infula virgineos circum data comptus
  26. ex utraque pari malarum parte profusast,
  27. et maestum simul ante aras adstare parentem
  28. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  29. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  30. muta metu terram genibus summissa petebat.
  31. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  32. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  33. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  34. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  35. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  36. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  37. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  38. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  39. tantum religio potuit suadere malorum.
  40. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  41. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  42. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  43. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  44. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  45. et merito; nam si certam finem esse viderent
  46. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  47. religionibus atque minis obsistere vatum.
  48. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  49. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  50. ignoratur enim quae sit natura animai,
  51. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  52. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  53. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  54. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  55. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  56. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  57. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  58. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  59. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  60. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  61. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  62. unde sibi exortam semper florentis Homeri