De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in terris oppressa gravi sub religione,
  2. quae caput a caeli regionibus ostendebat
  3. horribili super aspectu mortalibus instans,
  4. primum Graius homo mortalis tollere contra
  5. est oculos ausus primusque obsistere contra;
  6. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
  7. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  8. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  9. naturae primus portarum claustra cupiret.
  10. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  11. processit longe flammantia moenia mundi
  12. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  13. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  14. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  15. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  16. quare religio pedibus subiecta vicissim
  17. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  18. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  19. impia te rationis inire elementa viamque
  20. indugredi sceleris. quod contra saepius illa
  21. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  22. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  23. Iphianassai turparunt sanguine foede
  24. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  25. cui simul infula virgineos circum data comptus
  26. ex utraque pari malarum parte profusast,
  27. et maestum simul ante aras adstare parentem
  28. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  29. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  30. muta metu terram genibus summissa petebat.
  31. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  32. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  33. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  34. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  35. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  36. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  37. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  38. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  39. tantum religio potuit suadere malorum.
  40. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  41. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  42. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  43. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  44. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  45. et merito; nam si certam finem esse viderent
  46. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  47. religionibus atque minis obsistere vatum.
  48. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  49. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  50. ignoratur enim quae sit natura animai,
  51. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  52. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  53. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  54. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  55. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  56. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  57. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  58. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  59. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  60. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  61. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  62. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  63. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  64. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  65. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  66. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  67. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  68. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  69. unde anima atque animi constet natura videndum,
  70. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  71. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  72. cernere uti videamur eos audireque coram,
  73. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  74. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  75. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  76. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  77. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  78. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  79. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  80. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  81. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  82. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  83. res quibus occultas penitus convisere possis.
  84. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  85. non radii solis neque lucida tela diei
  86. discutiant, sed naturae species ratioque.
  87. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  88. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  89. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  90. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  91. quorum operum causas nulla ratione videre
  92. possunt ac fieri divino numine rentur.
  93. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  94. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  95. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  96. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  97. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  98. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  99. e mare primum homines, e terra posset oriri
  100. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  101. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  102. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  103. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  104. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  105. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  106. qui posset mater rebus consistere certa?
  107. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  108. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  109. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  110. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  111. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  112. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  113. vites autumno fundi suadente videmus,
  114. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  115. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  116. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  117. tuto res teneras effert in luminis oras?
  118. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  119. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  120. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  121. concilio possent arceri tempore iniquo.
  122. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  123. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  124. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  125. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  126. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  127. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  128. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  129. quicque sua de materia grandescere alique.
  130. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  131. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  132. nec porro secreta cibo natura animantum
  133. propagare genus possit vitamque tueri;
  134. ut potius multis communia corpora rebus
  135. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  136. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  137. Denique cur homines tantos natura parare
  138. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  139. transire et magnos manibus divellere montis
  140. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  141. si non, materies quia rebus reddita certast
  142. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  143. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  144. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  145. aeris in teneras possint proferrier auras.
  146. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  147. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  148. esse videlicet in terris primordia rerum
  149. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  150. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  151. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  152. sponte sua multo fieri meliora videres.
  153. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  154. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  155. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  156. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  157. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  158. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  159. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  160. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  161. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  162. nullius exitium patitur natura videri.
  163. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  164. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  165. unde animale genus generatim in lumina vitae
  166. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  167. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  168. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  169. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  170. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  171. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  172. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  173. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  174. inmortali sunt natura praedita certe.
  175. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  176. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  177. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  178. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  179. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  180. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  181. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  182. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  183. dissimiles constant aeternaque materies est,
  184. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  185. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  186. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  187. discidio redeunt in corpora materiai.
  188. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  189. in gremium matris terrai praecipitavit;
  190. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  191. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  192. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  193. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  194. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  195. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  196. corpora deponunt et candens lacteus umor
  197. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  198. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  199. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  200. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  201. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  202. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  203. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  204. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  205. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  206. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  207. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  208. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  209. Principio venti vis verberat incita corpus
  210. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  211. inter dum rapido percurrens turbine campos
  212. arboribus magnis sternit montisque supremos
  213. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  214. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  215. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  216. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  217. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  218. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  219. et cum mollis aquae fertur natura repente
  220. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  221. montibus ex altis magnus decursus aquai
  222. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  223. nec validi possunt pontes venientis aquai
  224. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  225. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  226. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  227. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  228. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  229. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  230. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  231. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  232. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  233. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  234. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  235. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  236. Tum porro varios rerum sentimus odores
  237. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  238. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  239. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  240. quae tamen omnia corporea constare necessest
  241. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  242. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  243. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  244. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  245. at neque quo pacto persederit umor aquai
  246. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  247. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  248. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  249. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  250. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  251. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  252. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  253. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  254. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  255. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  256. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  257. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  258. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  259. invida praeclusit speciem natura videndi.
  260. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  261. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  262. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  263. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  264. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  265. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  266. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  267. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  268. omnia natura; namque est in rebus inane.
  269. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  270. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  271. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  272. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  273. quod si non esset, nulla ratione moveri
  274. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  275. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  276. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  277. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  278. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  279. multa modis multis varia ratione moveri
  280. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  281. non tam sollicito motu privata carerent
  282. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  283. undique materies quoniam stipata quiesset.
  284. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  285. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  286. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  287. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  288. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  289. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  290. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  291. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  292. inter saepta meant voces et clausa domorum
  293. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  294. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  295. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  296. Denique cur alias aliis praestare videmus
  297. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  298. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  299. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  300. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  301. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  302. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  303. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  304. at contra gravius plus in se corporis esse
  305. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  306. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  307. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  308. Illud in his rebus ne te deducere vero
  309. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  310. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  311. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  312. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  313. sic alias quoque res inter se posse moveri
  314. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  315. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  316. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  317. ni spatium dederint latices? concedere porro
  318. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  319. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  320. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  321. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  322. Postremo duo de concursu corpora lata
  323. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  324. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  325. is porro quamvis circum celerantibus auris
  326. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  327. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  328. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  329. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  330. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  331. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  332. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  333. nec tali ratione potest denserier aer
  334. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  335. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  336. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  337. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  338. multaque praeterea tibi possum commemorando
  339. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  340. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  341. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  342. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  343. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  344. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  345. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  346. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  347. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  348. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  349. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  350. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  351. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  352. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  353. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  354. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  355. argumentorum sit copia missa per auris.
  356. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  357. omnis ut est igitur per se natura duabus
  358. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  359. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  360. corpus enim per se communis dedicat esse
  361. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  362. haut erit occultis de rebus quo referentes
  363. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  364. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  365. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  366. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  367. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  368. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  369. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  370. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  371. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  372. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  373. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  374. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  375. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  376. rem prohibere queat per se transire meantem,
  377. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  378. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  379. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  380. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  381. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  382. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  383. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  384. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  385. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  386. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  387. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  388. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  389. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  390. discidio potis est seiungi seque gregari,
  391. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  392. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  393. servitium contra paupertas divitiaeque,
  394. libertas bellum concordia cetera quorum
  395. adventu manet incolumis natura abituque,
  396. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  397. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  398. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  399. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  400. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  401. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  402. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  403. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  404. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  405. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  406. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  407. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  408. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  409. denique materies si rerum nulla fuisset
  410. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  411. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  412. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  413. clara accendisset saevi certamina belli
  414. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  415. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  416. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  417. non ita uti corpus per se constare neque esse
  418. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  419. sed magis ut merito possis eventa vocare
  420. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  421. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  422. partim concilio quae constant principiorum.
  423. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  424. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  425. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  426. in rebus solido reperiri corpore posse.
  427. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  428. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  429. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  430. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  431. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  432. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  433. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  434. sensimus infuso lympharum rore superne.
  435. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  436. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  437. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  438. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  439. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  440. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  441. Principio quoniam duplex natura duarum
  442. dissimilis rerum longe constare repertast,
  443. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  444. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  445. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  446. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  447. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  448. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  449. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  450. materiem circum solidam constare necessest;
  451. nec res ulla potest vera ratione probari
  452. corpore inane suo celare atque intus habere,
  453. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  454. id porro nihil esse potest nisi materiai
  455. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  456. materies igitur, solido quae corpore constat,
  457. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  458. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  459. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  460. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  461. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  462. alternis igitur ni mirum corpus inani
  463. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  464. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  465. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  466. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  467. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  468. nec ratione queunt alia temptata labare;
  469. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  470. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  471. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  472. nec capere umorem neque item manabile frigus
  473. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  474. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  475. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  476. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  477. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  478. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  479. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  480. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  481. at quoniam supra docui nil posse creari
  482. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  483. esse inmortali primordia corpore debent,
  484. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  485. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  486. sunt igitur solida primordia simplicitate
  487. nec ratione queunt alia servata per aevom
  488. ex infinito iam tempore res reparare.
  489. denique si nullam finem natura parasset
  490. frangendis rebus, iam corpora materiai
  491. usque redacta forent aevo frangente priore,
  492. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  493. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  494. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  495. quam rursus refici; qua propter longa diei
  496. infinita aetas ante acti temporis omnis
  497. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  498. numquam relicuo reparari tempore posset.
  499. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  500. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  501. et finita simul generatim tempora rebus
  502. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  503. Huc accedit uti, solidissima materiai
  504. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  505. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  506. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  507. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  508. at contra si mollia sint primordia rerum,
  509. unde queant validi silices ferrumque creari,
  510. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  511. principio fundamenti natura carebit.
  512. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  513. quorum condenso magis omnia conciliatu
  514. artari possunt validasque ostendere viris.
  515. porro si nullast frangendis reddita finis
  516. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  517. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  518. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  519. at quoniam fragili natura praedita constant,
  520. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  521. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  522. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  523. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  524. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  525. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  526. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  527. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  528. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  529. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  530. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  531. commutari aliqua possent ratione revicta,
  532. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  533. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  534. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  535. nec totiens possent generatim saecla referre
  536. naturam mores victum motusque parentum.
  537. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  538. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  539. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  540. et minima constat natura nec fuit umquam
  541. per se secretum neque post hac esse valebit,
  542. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  543. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  544. agmine condenso naturam corporis explent;
  545. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  546. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  547. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  548. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  549. non ex illorum conventu conciliata,
  550. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  551. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  552. concedit natura reservans semina rebus.
  553. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  554. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  555. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  556. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  557. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  558. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  559. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  560. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  561. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  562. credere posse animum, victus fateare necessest
  563. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  564. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  565. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  566. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  567. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  568. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  569. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  570. non possunt ea quae debet genitalis habere
  571. materies, varios conexus pondera plagas
  572. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  573. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  574. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  575. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  576. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  577. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  578. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  579. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  580. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  581. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  582. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  583. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  584. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  585. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  586. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  587. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  588. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  589. languidior porro disiectis disque supatis.
  590. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  591. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  592. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  593. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  594. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  595. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  596. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  597. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  598. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  599. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  600. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  601. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  602. ut videas non e stipatis partibus esse.
  603. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  604. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  605. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  606. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  607. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  608. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  609. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  610. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  611. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  612. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  613. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  614. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  615. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  616. naturam res et convertunt corpora sese,
  617. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  618. nil referret enim quaedam decedere, abire
  619. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  620. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  621. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  622. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  623. concursus motus ordo positura figurae
  624. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  625. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  626. praeterea rei quae corpora mittere possit
  627. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  628. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  629. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  630. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  631. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  632. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  633. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  634. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  635. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  636. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  637. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  638. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  639. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  640. et velit ardoris naturam linquere solam,
  641. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  642. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  643. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  644. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  645. et qui principium gignundis aera rebus
  646. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  647. fingere res ipsum per se terramve creare
  648. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  649. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  650. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  651. aera iungentes igni terramque liquori,
  652. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  653. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  654. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  655. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  656. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  657. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  658. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  659. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  660. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  661. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  662. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  663. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  664. quae cum magna modis multis miranda videtur
  665. gentibus humanis regio visendaque fertur
  666. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  667. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  668. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  669. carmina quin etiam divini pectoris eius
  670. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  671. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  672. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  673. partibus egregie multis multoque minores,
  674. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  675. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  676. sanctius et multo certa ratione magis quam
  677. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  678. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  679. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  680. Primum quod motus exempto rebus inani
  681. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  682. aera solem ignem terras animalia frugis
  683. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  684. deinde quod omnino finem non esse secandis
  685. corporibus facient neque pausam stare fragori
  686. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  687. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  688. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  689. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  690. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  691. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  692. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  693. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  694. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  695. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  696. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  697. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  698. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  699. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  700. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  701. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  702. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  703. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  704. quam contra res illorum retroque putari?
  705. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  706. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  707. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  708. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  709. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  710. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  711. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  712. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  713. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  714. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  715. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  716. at primordia gignundis in rebus oportet
  717. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  718. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  719. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  720. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  721. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  722. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  723. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  724. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  725. nec cessare haec inter se mutare, meare
  726. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  727. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  728. immutabile enim quiddam superare necessest,
  729. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  730. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  731. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  732. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  733. in commutatum veniunt, constare necessest
  734. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  735. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  736. quin potius tali natura praedita quaedam
  737. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  738. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  739. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  740. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  741. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  742. aeris e terra res omnis crescere alique;
  743. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  744. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  745. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  746. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  747. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  748. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  749. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  750. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  751. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  752. ni mirum quia multa modis communia multis
  753. multarum rerum in rebus primordia mixta
  754. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  755. atque eadem magni refert primordia saepe
  756. cum quibus et quali positura contineantur
  757. et quos inter se dent motus accipiantque;
  758. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  759. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  760. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  761. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  762. multa elementa vides multis communia verbis,
  763. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  764. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  765. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  766. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  767. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  768. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  769. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  770. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  771. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  772. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  773. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  774. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  775. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  776. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  777. ex aurique putat micis consistere posse
  778. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  779. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  780. cetera consimili fingit ratione putatque.
  781. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  782. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  783. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  784. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  785. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  786. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  787. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  788. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  789. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  790. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  791. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  792. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  793. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  794. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  795. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  796. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  797. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  798. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  799. * * *
  800. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  801. esse et habere in se nervorum corpora parva
  802. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  803. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  804. ex alienigenis rebus constare putetur,
  805. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  806. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  807. si sunt in terris, terram constare necessest
  808. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  809. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  810. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  811. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  812. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  813. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  814. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  815. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  816. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  817. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  818. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  819. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  820. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  821. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  822. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  823. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  824. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  825. et latices dulcis guttas similique sapore
  826. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  827. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  828. herbarum genera et fruges frondesque videri
  829. dispertita inter terram latitare minute,
  830. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  831. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  832. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  833. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  834. verum semina multimodis inmixta latere
  835. multarum rerum in rebus communia debent.
  836. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  837. arboribus vicina cacumina summa terantur
  838. inter se validis facere id cogentibus austris,
  839. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  840. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  841. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  842. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  843. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  844. non possent ullum tempus celarier ignes,
  845. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  846. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  847. permagni referre eadem primordia saepe
  848. cum quibus et quali positura contineantur
  849. et quos inter se dent motus accipiantque,
  850. atque eadem paulo inter se mutata creare
  851. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  852. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  853. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  854. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  855. si fieri non posse putas, quin materiai
  856. corpora consimili natura praedita fingas,
  857. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  858. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  859. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  860. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  861. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  862. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  863. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  864. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  865. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  866. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  867. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  868. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  869. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  870. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  871. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  872. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  873. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  874. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  875. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  876. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  877. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  878. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  879. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  880. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  881. sed potius tali facto recreata valescat,
  882. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  883. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  884. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  885. carmine Pierio rationem exponere nostram
  886. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  887. si tibi forte animum tali ratione tenere
  888. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  889. naturam rerum, qua constet compta figura.
  890. Sed quoniam docui solidissima materiai
  891. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  892. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  893. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  894. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  895. pervideamus utrum finitum funditus omne
  896. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  897. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  898. finitumst; namque extremum debebat habere.
  899. extremum porro nullius posse videtur
  900. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  901. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  902. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  903. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  904. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  905. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  906. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  907. Praeterea si iam finitum constituatur
  908. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  909. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  910. id validis utrum contortum viribus ire
  911. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  912. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  913. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  914. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  915. cogit ut exempta concedas fine patere.
  916. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  917. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  918. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  919. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  920. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  921. fiet uti nusquam possit consistere finis
  922. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  923. Praeterea spatium summai totius omne
  924. undique si inclusum certis consisteret oris
  925. finitumque foret, iam copia materiai
  926. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  927. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  928. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  929. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  930. ex infinito iam tempore subsidendo.
  931. at nunc ni mirum requies data principiorum
  932. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  933. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  934. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  935. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  936. ex infinito cita corpora materiai.
  937. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  938. aer dissaepit collis atque aera montes,
  939. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  940. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  941. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  942. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  943. perpetuo possint aevi labentia tractu
  944. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  945. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  946. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  947. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  948. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  949. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  950. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  951. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  952. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  953. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  954. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  955. exiguum possent horai sistere tempus;
  956. nam dispulsa suo de coetu materiai
  957. copia ferretur magnum per inane soluta,
  958. sive adeo potius numquam concreta creasset
  959. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  960. nam certe neque consilio primordia rerum
  961. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt