De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  2. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  3. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  4. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  5. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  6. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  7. non possunt ea quae debet genitalis habere
  8. materies, varios conexus pondera plagas
  9. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  10. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  11. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  12. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  13. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  14. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  15. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  16. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  17. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  18. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  19. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  20. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  21. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  22. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  23. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  24. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  25. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  26. languidior porro disiectis disque supatis.
  27. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  28. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  29. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  30. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  31. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  32. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  33. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  34. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  35. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  36. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  37. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  38. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  39. ut videas non e stipatis partibus esse.
  40. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  41. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  42. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  43. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  44. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  45. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  46. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  47. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  48. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  49. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  50. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  51. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  52. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  53. naturam res et convertunt corpora sese,
  54. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  55. nil referret enim quaedam decedere, abire
  56. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  57. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  58. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  59. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  60. concursus motus ordo positura figurae
  61. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  62. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  63. praeterea rei quae corpora mittere possit
  64. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  65. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  66. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  67. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  68. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  69. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  70. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  71. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  72. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  73. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  74. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  75. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  76. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  77. et velit ardoris naturam linquere solam,
  78. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  79. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  80. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  81. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  82. et qui principium gignundis aera rebus
  83. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  84. fingere res ipsum per se terramve creare
  85. omnia et in rerum naturas vertier omnis,